IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 1, D. 1, C. 4
SECUNDUM QUAM VIM ATTENDATUR PECCATUM SUPERBIAE.
Et videtur quod secundum rationabilem. 1. "Superbia" enim est "initium omnis peccati" ; ergo debet esse proprie in illa potentia quae principatum gerit inter omnes potentias; sed rationabilis est illa; ergo superbia est in rationabili.
2. Item, in statu innocentiae omnes vires erant sub dominio rationis, nec aliqua recessit a suo ordine nisi prius recedente rationabili; ergo primo recessit rationabilis; sed primus recessus fuit per superbiam; ergo superbia est in rationabili.
Quod autem sit in irascibili, ostenditur, 1. quia superbia est elatio animi inordinata ; elatio autem est in irascibili: ergo superbia est in irascibili.
b. Item, superbia et humilitas opponuntur; sed humilitas est in irascibili; opposita autem nata sunt fieri in eadem vi ; ergo superbia est in irascibili.
c. Item, sicut habetur circa principium Iob, dicit Gregorius quod timor Domini opponitur superbiae ; sed timor est in irascibili; ergo et superbia.
Quod autem sit in concupiscibili, videtur. 3. Superbia enim est amor propriae excellentiae; amor autem est in concupiscibili; ergo et superbia.
4. Item, superbiae est delectari in proprio bono; sed delectari in proprio bono pertinet ad concupiscibilem; ergo et superbia.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod superbia est in irascibili: appetitus enim perversus celsitudinis ad irascibilem pertinet.
[Ad obiecta]: 1-2. Quod autem dicitur esse in rationabili, hoc est quia causa principalis peccati penes rationem residet.
3—4. Cum autem dicitur quod est in concupiscibili propter rationem amoris vel appetitus: dicendum est quod est amor proprie et est amor communiter dictus. Secundum quod proprie dicitur, sic est ipsius concupiscibilis. Cum autem additur amatum, quod est alterius potentiae, ut cum dicitur amor excellentiae vel amor veritatis, amor communiter dicitur et trahitur ad vim irascibilem vel rationabilem, et secundum hunc modum accipitur hic.