Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 3

UTRUM INVIDIA SIT PECCATUM MORTALE VEL VENIALE.

Tertio quaeritur utrum invidia sit peccatum mortale vel veniale.

Ad quod sic: a. Peccatum invidiae cadit in prohibitione in Scriptura, Gal. ultimo, 26: "Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem pravocantes, invicem invidentes". Sed tale est peccatum mortale; ergo invidia est peccatum mortale.

b. Item, Augustinus, in libro De vera religione: "Quis dubitet immane vitium esse invidentiam, qua necesse esttorqueatur et subiciatur qui non vult in rebus temporalibus vinci? Melius ergo est ut homo nos vincat quam invidentiavel quodlibet aliud vitium". Si ergo invidia vincit hominem, et veniale peccatum non vincit, ergo universaliter est mortale peccatum.

c. Item, Augustinus: "Amasti bene agentem, vixisti bono odore; invidisti bene agenti, mortuus es bono odore". Peccatum ergo invidiae reddit hominem mortuum, et hoc morte culpae; ergo est peccatum mortale.

d. Item, Bernardus: "Quisquis es, qui invides saluti alienae, parcito vel tuae. An nescis quod "invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum"? Attendeitaque tibi: si ubi invidia, ibi mors, profecto non potes simul invidere et vivere". Peccatum ergo invidiae inducit mortem; ergo est peccatum mortale.

Item, Chrysostomus: "Versutum livor, versutum et periculosum invidentibus, non invidiam patientibus; primos enimeos laedit et corrumpitsicut venenum aliquod mortiferum insidens eorum animabus". Sed omne, quod sic agit in anima, est peccatum mortale; ergo invidia est peccatum mortale.

Contra. 1. Contingit esse primos motus ad invidiam sicut ad alia peccata, quia fomes est in nobis, ex quo contingunt in nobis primi motus ad peccata; sed primi motus sunt veniales; ergo invidia aliquando est veniale peccatum.

2. Praeterea, dicit Augustinus, in libro Confessionum: "Imbecillitas membrorum intantilium innocens est, non animus infantium. Vidi ego et expertus sum zelantem puerum; nondum loquebatur, et intuebatur pallidus amaro aspectu collactaneum suum". Cum ergo in talibus pueris nondum vigeat ratio, peccatum autem mortale non iit sine ratione, erit invidia aliquando non peccatum mortale.

[Solutio]: 1—2. Ad quod dicendum quod invidia est mortale peccatum, aliquando tamen accipitur pro veniali, sed raro. — Quod autem sit mortale, patet per hoc quod dicitur Prov. 14, 30: Putredo ossium invidia. Per ossa autem intelliguntur virtutes ; invidia ergo aufert virtutes, quod non fit nisi per mortale peccatum. Cum autem loquitur Scriptura de invidia, maxime loquitur de ea prout est peccatum mortale. Sunt tamen quidam motus veniales, sicut obiectum est, in parvulis et aliquando etiam in adultis, quando aliquis movetur ex quadam surreptione ad dolendum de aliquo bono alterius. — Et ita patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext