Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 4

UTRUM INVIDIA SIT CAPITALE PECCATUM.

Quarto quaeritur utrum invidia sit capitale peccatum.

Quod videtur, a. per hoc quod dicit Gregorius, in fine Iob, ubi loquitur de exercitu diaboli. Dicit enim quod septem sunt capitalia, a quibus nascuntur alia, inter quae numeratur invidia; ergo invidia est capitale peccatum.

b. Item, sicut dicit Augustinus, quatuor sunt affectiones, dolor et gaudium, spes et timor, et hoc habetur super illud Thren. 3, 9: "Conclusit me lapidibus quadris", ubi dicit Paschasius quod quadri lapides sunt gaudium et dolor etc. Cum ergo dolor sit de primis affectionibus, dolor autem inordinatus sit dupliciter — vel de alieno bono, sicut est in invidia, vel de proprio malo, sicut est in tristitia saeculi — erit ergo invidia capitale peccatum, cum secundum primam differentiam doloris accipiatur.

Item, amor et odium opponuntur, cum sint circa idem; sed amor boni in proximo est capitalis virtus, scilicet caritas; ergo odium alieni boni, quod opponitur illi, erit capitale vitium; sed hoc est invidia; ergo invidia est capitale vitium: dicit enim Augustinus quod "invidia est odium felicitatis alienae".

Contra. 1. Nullum peccatum, quod nascitur directe ex alio peccato, quoad hoc est capitale; sed invidia, sicut dicit Augustinus, Super Genesim, ex superbia nascitur; ergo invidia non est capitale peccatum.

2. Item, aliquis amat propriam excellentiam et ex hoc timet ne alius aequiparetur ei, deinde, si aequiparetur, dolet; invidia autem est huiusmodi dolor; ergo invidia nascitur ex timore inordinato praecedenti; non ergo debet dici capitale peccatum, sed magis ille timor.

3. Item, qui dolet de alieno bono, causam habet in se aliquem amorem inordinatum: dolor enim unius non nascitur nisi ex amore alterius; ergo ille amor inordinatus respectu sui obiecti debet dici capitale peccatum; non ergo invidia.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod invidia est capitale peccatum.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est quod, licet invidia nascatur ex superbia, nihilominus est capitale peccatum, quia, sicut dicit Gregorius, superbia est sicut quaedam regina, cuius septem sunt filiae primae, et illae dicuntur capitalia peccata; ex illis autem septem nascuntur alia peccata. Quod ergo dicuntur capitalia, non est respectu superbiae, sed respectu peccatorum ab ipsis nascentium, sicut "ex invidia nascitur detractio, susurratio" et ita de aliis.

2. Ad secundum vero dicendum quod, cum sint duae affectiones, timor de alieno bono ne aequiparetur et dolor de alieno bono si aequiparetur, utraque reducitur ad quoddam generale, quod est displicentia alieni boni ne aequiparetur vel excellat, et hoc est invidia. Quia vero maior est afflictio de praesenti malo quam de futuro, maior est displicentia de alieno bono, cum in praesenti nocet vel nocere videtur, quam cum in futuro timetur nocere, et ideo principalius se habet ad invidiam dolor huiusmodi quam timor. Et ex hoc est quod magis definitur invidia per dolorem quam per timorem.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet huiusmodi dolor illicitus generetur ex inordinato amore proprii boni, tamen huiusmodi dolor illicitus ponitur capitale peccatum. Amor enim inordinatus proprii boni causa est propinqua illius peccati, et non tantum est causa huius capitalis peccati, sed etiam aliorum, secundum quod diversimode appropriatur, et ideo non facit numerum cum ipso, sed totum dicitur esse unum capitale peccatum. Amor enim singularitatis et displicentia communionis pro uno peccato capitali computantur, ut haec sit ipsa species capitalis peccati, illud vero sicut causa propinqua.

PrevBack to TopNext