Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 5

UTRUM INVIDIA SIT SPIRITUALE PECCATUM VEL CARNALE.

Quinto quaeritur utrum invidia sit spirituale peccatum vel carnale.

Quod autem sit spirituale, patet, a. per hoc quod dicit Gregorius: "Quinque sunt peccata spiritualia, et duo carnalia", et loquitur de capitalibus, et illa duo sunt gula et luxuria; cum ergo invidia sit capitale, relinquitur quod est spirituale peccatum.

b. Item, peccatum invidiae est commune nobis et angelo malo; ergo est secundum illud quod est commune in nobis et in ipso: hoc autem commune non est caro, sed spiritus; ergo est peccatum secundum spiritum, et non secundum carnem.

c. Item, I Cor. 6, 18: "Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus suum est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat". Peccatum ergo invidiae, cum non sit fornicatio, extra corpus est; ergo est peccatum spirituale, non corporale sive carnale.

Contra. 1. Dicitur Gal. 5, 19-21: "Manifesta sunt opera carnis, aemulationes et invidiae". Ergo aemulatio et invidia sunt opera carnis; est ergo peccatum carnale.

2. Item, Gal. 5, 26: "Non efficiamini inanis gloriae cupidi, invicem provocantes", invicem invidentes, Glossa: "In isto peccato est torvus vultus, stridor dentium, pallida iacies". Ex hoc obicitur: omne peccatum, quod imprimit sive facit impressionem in carne, est carnale; invidia est huiusmodi, sicut patet ex hac auctoritate; ergo invidia est carnale peccatum sive peccatum in carne.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, secundum B. Gregorium, invidia est peccatum spirituale.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem in contrarium solvitur in Glossa illa, quia non intelligitur quod omnia opera illa ex carne procedant, sed nomine carnis intelligitur ibi homo, scilicet carnalis sive carnaliter vivens: unde secundum se ipsum in homine est vivere carnaliter, et ideo dicit quod haec peccata sunt opera carnis, quia, quando homo illa perpetrat, secundum carnem sive carnaliter vivit. Et hoc est quod dicit Augustinus, in Glossa illa, dicens: "Attendequod non haec omnia, quae manifesta sunt in operibus, quae manifesta dixit esse, ad voluptatem carnis pertinent, sed vitia sunt animi, ut inimicitiae, irae. Credere etiam omnia mala accidere animae ex carne error est: non enim omnia vitae iniquae vitia tribuenda sunt carni, ne ab iis omnibus mundemus diabolum, qui carnem non habet. Sed carnis nomine totum hominem significavit, qui, vivendo secundum se, in haeccadit: non enim habendo carnem, sed vivendo secundum se, id est secundum hominem, factus est homo similis diabolo, quiaet ille secundum se vivere voluit, quando "in veritate non stetit"".

2. Ad secundam rationem dicendum quod, licet hoc peccatum faciat impressionem in corpore vel carne, non tamen debet dici peccatum carnale, quia ex hac impressione non dicitur invidia esse peccatum, immo poena est illa impressio, non culpa, sicut dicimus quod poena sequitur ad culpam. Ita ergo est hic quod haec est poenalis impressio, quae sequitur ex hoc quod spiritus perpetrat hoc peccatum, et licet non per carnem, tamen ex, hoc est poena in carne, sequens culpam in spiritu, quia spiritus est coniunctus carni.

PrevBack to TopNext