IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 6
DE GRAVITATE PECCATI INVIDIAE
ARTICULUS I.
Utrum invidia sit gravissimum peccatum.
Sexto quaeritur de gravitate istius peccati, an sit gravissimum peccatum et gravius omnibus aliis peccatis et in qua materia dicitur gravius et in quibus personis.
Ostenditur ergo quod sit gravissimum inter omnia alia peccata, quantum ad genus peccati, non dico quantum ad circumstantias. 1. Chrysostomus, in Homilia 40: "Tale malum aemulatio est, qua utique malitia non est deterior". Et haec aemulatio est invidia; ergo nullum malum est deterius; ergo invidia est maximum peccatum.
2. Item, ad Gal. 5, 26, super illud: "Non invicem invidentes", dicit Glossa Ambrosii: "Sciendum quia, cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordiinfundatur, in zeloinvidiae tota sua viscera serpens concutit, et in hac imprimenda malitia quasi pestem vomit. Zelus iste modum non habet, permanens iugiter sine fine, cum alia scelera finiantur. Quanto ille, cui invidetur, successu meliore profecerit, tanto invidus in maius incendiumlivoris ignibus inardescit". Constat ergo per hanc Glossam hoc maius et gravius esse peccatum aliis.
Ad oppositum. a. Peccatum invidiae est sequela alterius peccati, scilicet superbiae et etiam inanis gloriae; unde Chrysostomus: "Vana gloria versutum quid est, generans invidiam etaemulationem et multa alia mala". Sed generans est deterius genito; ergo deterius est peccatum vel malum quod est vana gloria, quam invidia; non est ergo gravissimum vel maximum peccatum.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod duobus modis est loqui de invidia: uno modo quantum ad genus peccati, alio modo quantum ad nocumentum, quod ex ipsa sequitur in illo in quo est. Primo modo dicimus quod non est maximum peccatum, sed dicitur maximum secundo modo, scilicet quantum ad nocumentum, et hoc est quia illud est peccatum quod maxime inter alia peccata punit suum subiectum et affligit. "Aemulator enim ante eum, cui invidet, se ipsum punitet nunquam quiescit": unde maxime vexat et affligit hominem invidia, et ita maximum malum ac nocumentum infert ipsi, non dimittens ipsum quiescere, et quantum ad hoc dicitur a Sanctis esse maximum, scilicet quantum ad nocumentum, non quantum ad genus peccati. Et quod sic intelligant, patet ex dictis eorum, quoniam Chrysostomus post primam auctoritatem ordinate dicit et exponit se, quare vocat maximum, dicens: "Aemulator autemante eum, cui invidet, se ipsum punit et in supplicium mittit et nunquam quiescit a peccato, sed continue est in id faciendo". — Item, Chrysostomus, in Hamilia 55: "Nihil livore deterius; ut alium perdat et se ipsum simul perdat, invidi oculus liquatur tristitia et morte vivit continua". — Item, in Glossa Ambrosii, Gal. 5, 26: "Sequitur hincvultus tumax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor est, stridor in dentibus, verba rabidaet effrenata convitia et manus ad violentiam prompta, et, si gladio interim vacua, odio tamen iuriataementis est armata". Sic ergo patet intentio Sanctorum dicentium hoc peccatum esse gravissimum.
2. Ad auctoritatem Ambrosii dicendum quod per hoc vult designare quod istud est peccatum quod respondet intimo ipsius diaboli, quasi dicat: Infundit quandoque diabolus venenum per exterius, quandoque per intimum, et sicut aranea extrahit fila de intimis suis, sic diabolus det suo intimo extrahit hoc peccatum, quia diabolus superbus effectus fuit et superbiendo invidus iactus fuit ; praeterea invidiam vult homini imprimere per imitationem.
ARTICULUS II.
Utrum invidia sit peccatum irremissibile.
Quia videtur quod sic. 1. Dicit Chrysostomus: "Plasmatur os diaboli per maledictiones, contumelias et aemulationem. Qualem igitur habebimus veniam?" quasi dicat: nullam. Et post sequitur: "Magis autem, scilicet habebimus, qualem non sustinebimuspoenam, cumlinguam, qua digni effecti sumus de carne gustare dominica, hanc despiciamus, quae sunt diaboli loquentes". Ex hoc patet quod hoc peccatum non est dignum venia; ergo est irremissibile, et sic est peccatum in Spiritum Sanctum.
2. Item, Chrysostomus: "Dolere nos oportet in iis quae patimur malis, non in iis in quibus alios approbari videmus", sicut, supple, facit invidia; "propterea omni privatur venia". Hoc peccatum est igitur irremissibile, et ita maximum.
3. Item, Hieronymus: "Non facilis est venia prava dixisse de rectis; quidam mihi manum osculabantur, sed ore vipereo detrahebant", et loquitur de peccato invidiae. Et si non facilis venia, ergo ipsa est peccatum in Spiritum Sanctum, et ita maximum.
4. Item, Chrysostomus, in Homilia 55: "Fera venenosa est invidia, nequitia omniexcusatione privata, omnium causa et mater malorum". Si est omni excusatione privata, ergo ipsa est peccatum irremissibile.
5. Item, Chrysostomus, Homilia 37 [super] Ioannem: "Adulter, fur, homicida quasdam habent occasiones dicere, tu vero quam causam dicis? Nullam, nisi a malitia fientem solam". Si ergo nullam habet occasionem, ergo nullam excusationem, et ita nullam veniam.
Ad oppositum. a. Peccatum istud aliquando nascitur ex superbia, aliquando ex cupiditate. Ex superbia enim nascitur, quia iste amat suam excellentiam singulariter, et ex hoc invidet excellentiae alterius: ecce quod nascitur ex superbia. Item, nascitur ex cupiditate, sicut iste invidet illi pro divitiis, videns quod non bene potest habere eas cum illo, sicut ipse vult eas habere, scilicet excellenter et singulariter: ecce quod nascitur ex cupiditate. Si ergo haec peccata, quae sunt radices eius, sunt remissibilia, ergo multo magis et ipsa est peccatum remissibile.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod duplex est invidia: una respectu fraternae gratiae, et haec est peccatum in Spiritum Sanctum et irremissibile, non quod non remittatur vel non possit remitti, sed quia non habet in se motivum ad remissionem, sicut dicunt auctoritates praedictae, quia de ista loquuntur. In aliis enim peccatis, ubi aliquis peccat ex infirmitate vel ex ignorantia, est aliquod motivum ad ipsorum remissionem et est aliqua excusatio, quia tales possunt se excusare per infirmitatem vel per ignorantiam, sed non ubi peccat homo ex malitia certa: haec autem invidia non habet excusationem infirmitatem nec ignorantiam. Sed est alia invidia, quae non est fraternae gratiae, sed est personae respectu bonorum temporalium, sicut quando aliquis invidet alii propter bona temporalia, et haec potest procedere ex infirmitate. Quando enim credit quod bona propria minuantur vel auferantur propter bonorum vicini sui dilatationem, invidet illi hoc aestimans, et haec invidia in infirmitate radicatur et secundum hoc habet motivum ad remissionem. - Et secundum hoc solvitur ad obiecta.
De comparatione invidiae hominis ad invidiam diaboli.
Adhuc etiam quaeritur de comparatione invidiae hominis et,diaboli secundum quantitatem, quae scilicet illarum sit maior.
Et videtur quod invidia hominis sit maior sive maius peccatum. l. Dicit Chrysostomus, in Homilia 37: "Invidi feris sunt deteriores, daemonibus pares, fortasse autemillis deteriores". Ergo invidia hominis deterior est quam invidia diaboli, et ita maius peccatum est.
Contra. a. Invidia diaboli fuit causa omnis peccati in homine: unde etiam fuit causa invidiae hominis, et non e converso; ergo est maius peccatum quam invidia hominis.
b. Item, invidia diaboli est inexpiabilis sive irremediabilis: unde Augustinus dicit quod "diabolus reus est illa inexpiabiliter". Sed invidia hominis est expiabilis; ergo deterior est invidia diaboli quam invidia hominis, et ita maius peccatum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod invidia diaboli simpliciter deterior est et maior, et hoc est quia invidia diaboli est inexpiabilis et continua respectu hominis: unde continue ipsi invidet; sed invidia hominis expiabilis est nec est continua, et ideo illa simpliciter maior est ista.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur quod invidia hominis sit maior, ex auctoritate Chrysostomi, dicendum quod Chrysostomus dicit hoc ratione cuiusdam circumstantiae, quae est circa invidiam hominis et non circa invidiam diaboli; homo enim invidet homini: unde rei suae naturae invidet; sed diabolus non invidet rei suae naturae: unde daemon non invidet daemoni, et quantum ad hanc circumstantiam loquitur Chrysostomus. Tamen simpliciter maior est invidia diaboli, sicut dictum est. Unde ipse etiam Chrysostomus in illa auctoritate bene tangit quo modo invidia illorum sit maior et quare nostra maior, ,dicens: "Illi", scilicet daemones, "ad nos inexpiabilem habent invidiam", et ideo dicitur maior. "Iis autem, qui sunt eiusdem generis, non insidiantur", scilicet daemones, id est non invident rei suae naturae, et ideo dicitur minor. "Iiautem", scilicet homines, "neque communione verecundantur", id est non verecundantur invidere rei suae naturae. Et sic se habent ut excedentia et excessa in aliquibus; illa tamen invidia, quae est diaboli, simpliciter est maior.
Utrum invidia sit idem peccatum quod superbia.
Adhuc etiam quaeritur de comparatione invidiae ad alia peccata I. et specialiter ad peccatum superbiae, an sit idem peccatum quod superbia.
Et ostenditur quod sic. 1. Augustinus, in libro Confessionum: "Invidia de excellentia litigat. Quid te excellentius?" Ergo motivum invidiae est excellentia; sed hoc idem est motivum superbiae; ergo idem habent motivum superbia et invidia: motivum enim superbiae est excellentia. Unde dicit ibi Augustinus: "Superbia celsitudinem imitatur, invidia de excellentia litigat, ira de vindicta. Sed quid te, Domine, celsius? Quid te excellentius? Quid te potentius?" Unde per hoc concludit quod "perverse imitantur te", scilicet Deum, "omnes, qui longe se a te faciunt" etc. Sed peccata, quae habent idem motivum, sunt eadem, quoniam peccata per motiva differunt; ergo idem peccatum sunt superbia et invidia.
Ad obiectum 1. autem dicendum quod aliter accipitur excellentia, prout dicitur motivum superbiae et invidiae, quia excellentia, quae est superbiae, non ponit quod diminuatur vel auferatur bonum in alio, sed excellentia invidiae hoc ponit. In superbia enim est amor excellentiae, id est celsitudinis, et hoc est magnitudinis in potentia vel magnitudinis in aliquo alio bono, sed non ponit quod auferatur vel minuatur aliquid in alio. Unde superbus vult excellere super alios, sed non appetit ratione superbiae quod aliquis amittat aliquid nec auferatur vel minuatur bonum suum, sed appetit excellere super ipsum. Sed excellentia in invidia dicitur comparative, quia invidus vult super alios excellere et eorum excellentiam vel bonum minui vel auferri, et hoc est, quia, sicut dictum est, appetit excellere singulariter; unde singularitas adiuncta est suae excellentiae, et ratione illius appetit bonum in alio minui vel auferri, et ideo dicitur litigare de excellentia, et ita non est idem proprium motivum hic et ibi.
II. Iuxta hoc quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, in libro Confessionum: "Perverse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt". Ergo invidus perverse imitatur Deum, et similiter superbus; quo modo ergo differt haec perversa, imitatio?
[Solutio]: Ad quod dicendum quod superbus imitatur perverse Deum in appetitu celsitudinis: appetit enim superbus celsitudinem sive magnitudinem; "et quid te, Domine, celsius?" ut dicit Augustinus. Invidus autem Deum perverse imitatur iri appetitur singularitatis et immutabilitatis, quia vult et appetit invidus quod suum bonum non esset mutabile, id est quod non posset minui nec posset ipsi noceri, sicut summo bono non potest noceri, et ideo, quia non est ita, invidet illi a quo aestimat sibi in suo bono posse noceri, et sic patet differentia.