Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 2, C. 7

DE SUBIECTO INVIDIAE.

ARTICULUS I.

In qua vi animae sit invidia.

Septimo quaeritur de subiecto invidiae. Et primo quaeritur in qua vi animae sit, utrum in rationali vel concupiscibili vel irascibili.

Quod autem sit in concupiscibili, ostenditur, a. quoniam invidia est odium sive dolor; sed odium et dolor sunt in vi animae concupiscibili; ergo invidia est in concupiscibili. — Quod autem odium et dolor sint in concupiscibili, patet, quoniam contraria nata sunt fieri in eadem vi ; sed amor et odium sunt contraria, gaudium et dolor sunt contraria; ergo, cum amor et gaudium sint in concupiscibli, odium et dolor erunt in concupiscibili.

Ad oppositum. 1. Invidere est sibi displicens nolle videre; sed nolle videre ad vim rationalem pertinet sicut et velle videre; ergo invidia est in vi rationali.

2. Item, Seneca, loquens de invidia, dicit: "Quidquid mente fugimus, ingestum oculis vix videmus". Si ergo videre ad rationalem vim pertinet, ergo et invidere.

3. Quod autem sit in irascibili, videtur, quia, ut dicit Augustinus, in libro Confessionum, "invidia litigat de excellentia". Sed litigatio est in vi irascibili; ergo invidia erit in irascibili.

[Solutio]: Et dicendum, sicut supra dictum est, quod in invidia sunt tria, quorum unum est principale, reliquum consequens ad illud et manifestativum ipsius. Primum est displicentia visionis sive quae est secundum visionem, et haec displicentia dicitur non-acceptatio ; secundum est dolor vel odium, et per illum dolorem vel odium manifestatur illa displicentia visionis sive illa non-acceptatio; tertium vero est in quo radicatur, scilicet ira. Quantum ergo ad primum est invidia in vi rationali, quia acceptare non- acceptare, displicere, placere sunt in rationali. Quantum ad dolorem vel odium consequens dicimus quod est in concupiscibili, tamen differenter, sicut supra dictum est. Quantum vero ad radicem est in vi irascibili. — Et secundum ista procedunt rationes.

ARTICULUS II

Cuius sit invidere.

Adhuc etiam quaeritur cuius sit invidere. Et primo quaeritur utrum omnis minoris sit invidere, hoc est quaerere utrum omnis qui invidet, necessario minor sit illo cui invidet, in eo quod sic, vel secundum veritatem vel saltem secundum sui aestimationem, ut scilicet credat se esse minorem illo.

Et ostenditur quod sic, a. quoniam Iob 5, 2 habetur quod "parvulum occidit invidia" ; ergo oportet necessario quod ille, qui invidet alii; sit parvulus, hoc est minor vel inferior secundum veritatem vel saltem se ipsum reputet minorem. Et hoc etiam dicit Glossa super illum locum: "Parvelum occidit invidia": "Ei invidetquem putat esse maiorem".

b. Item, Gregorius: "Nisi ipse alio inferior existeret, de bono illius non doleret". Ergo semper qui invidet minor est vel minorem se reputat.

c. Item, Hieronymus: "Si invideris, minor eris; namqui invidet, minor est".

Ad oppositum. 1. Augustinus, in libro De virginitate, dicit quod diabolus superbiendo invidus effectus est, et per hoc vult quod ex superbia generatur invidia; sed superbus, in eo quod superbus, aestimat se esse super alios et maiorem illis; et a ex superbia nascitur invidia simul cum illa; ergo in superbo est invidia; sed superbus se aestimat maiorem; ergo et invidus; aut simul idem se aestimat maiorem et minorem; est ergo aliquando invidentia ipsius superioris et non semper minoris.

2. Item, dicit Gregorius quod "semper invidia de superbia nasci sol et". Et iterum, Augustinus dicit quod superbiam "sequitur invidia tamquam pedissequa, quibus duobus malis diabolus est diabolus". Et iterum, Augustinus, Super Genesim, dicit quod "invidendi causa est superbia, quae est amor propriae excellentiae". Si ergo superbia semper est excellentioris sive superioris vel simpliciter vel secundum aestimationem, ergo et invidia, quae ipsam sequitur et ex ipsa nascitur, quia aliter ei non conformatur, et ita invidus non semper minor est.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod invidia, in quantum huiusmodi, semper est minoris sive inferioris, et hoc vel qui minor secundum veritatem vel qui minorem se reputat: unde invidus ut sic semper minor est vel minorem se reputat.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad rationes in contrarium dicendum quod superbus non aestimat se supeiorem respectu eius cui invidet, sed respectu alterius; respectu autem alterius, cui invidet, aestimat se esse inferiorem, et hoc vel in praesenti vel in futuro, vel si respectu eiusdem personae, hoc tamen est quantum ad diversa quae sunt in illa persona. Unde diabolus respectu alterius in homine invidebat et respectu alterius superbiebat, ut videbitur. Unde, licet sint simul, non tamen respectu eiusdem, et ideo non sequitur inconveniens: aliquis enim bene potest se aestimare maiorem quam sit respectu alicuius et minorem respectu alterius. Dicitur autem diabolus superbiendo effectus invidus, quia superbiendo cecidit ; videns autem se cadere, invidit homini, quem videbat possibilem ad bonum, ad quod per suam superbiam factus fuit impossibilis. Et, licet invidia nascatur de superbia, non tamen oportet quod, si haec est superioris, in quantum huiusmodi, quod et similiter illa. In alio enim est conformitas, quia bene dico quod invidus appetit suam excellentiam sicut superbus, et ex hoc sequitur ultra quod timet se esse minorem aliis in praesenti vel in futuro, et ideo invidet illis.

PrevBack to TopNext