Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 1

QUID SIT IRA.

De primo sic: Ponitur a Cassiodoro super illud Psalmi: "Domine, ne in furore" etc., una eius definitio, quae talis est: "Ira est motus animi concitatus, ad poenam provocans inferendam".

Item, alia definitio eius ponitur super illud Matth. 5, 22: "Ego autem dico: qui irascitur fratri suo", quae talis est: "Ira est omnis motus malus ad nocendum".

Tertia ponitur a Damasceno: "Ira est fervor eius qui circa corest sanguinis, ex evaporatione fellis vel perturbationefiens".

Quarta eius definitio ponitur ab Augustino, quae talis est: "Ira est tristitia ex impotentia ulciscendi se", et accipit eam ex Philosopho.

I. Quaeritur ergo in duo distinguuntur istae definitiones, 1. quoniam haec ultima non videtur posse stare cum prima et secunda, quoniam in prima determinatur ira per motum, et ille motus est insurgere ad poenam inferendam; ad hanc similiter redire videtur secunda, quae est Matth. 5, 22. In prima ergo et secunda dicitur ira motus ordinatus ad vindictam; sed in quarta, quae est Augustini, dicitur contrarium, quoniam dicitur ira "tristitia ex impotentia ulciscendi se". Ergo non videtur haec definitio posse stare cum prima.

2. Praeterea, si ira dicitur motus, aut motus qui est operatio aut motus qui est passio: Damascenus enim distinguit inter operationem et passionem. Si passio, tunc ergo deberet definiri per passionem. Praeterea, ira, secundum quod est passio, est poena; ergo ira, quae est peccatum, non est passio, immo ad ipsam sequitur passio; est ergo ira, quae est peccatum, operatio. Sed contra. a. Damascenus: "Operatio est motus qui est secundum naturam, passio vero est motus qui praeter naturam est". Si ergo motus peccati dicitur praeter naturam, ergo ira, in quantum peccatum, dicitur esse in genere passionis et non in genere operationis; ergo ita est motus qui est passio, non qui est operatio.

II. Praeterea, quo modo stat cum illa ipsa definitio, quam ponit Philosophus, quod ira est appetitus poenae, quoniam huiusmodi appetitus praecedit illam insurrectionem, quam dicit prima definitio? Alio ergo modo idem dicunt vel sunt rationes eiusdem.

[Solutio]: I. Dicendum quod ira duplex habet esse, scilicet esse naturae et esse moris. Secundum quod habet esse naturae, sic definitur a Damasceno quod "ira est fervor sanguinis" etc. et ab Augustino, cum dicit: "Ira est tristitia ex impotentia" etc. Ira enim, cum sit passio coniuncti, causam habet ex parte corporis et ex parte animae: causa ex parte corporis tangitur in definitione Damasceni ; causa eius ex parte animae datur in hac definitione Augustini, et ex iis habet ita suum esse. — Item, ira habet esse moris, et sic inquirimus hic de ipsa, quia loquimur de ira quae est peccatum; et quantum ad hoc esse definitur a Cassiodoro et a Philosopho et a Rabano, Matth. 5, 22, quoniam definitur ab eis ira prout deordinat ab optimo, et istud est secundum esse morale, quo vitium est vel peccatum, quia non ratione passionis purae dicitur peccatum, immo poena; sed cum hoc dicit actionem quamdam, per quam deordinativa est ab optimo fine, eo quod deordinat hominem quantum ad proximum et etiam quantum ad Deum: vult enim expetere a se vindictam, quam non debet nisi a Deo vel a iudice constituto sub Deo expetere.

Et dicendum est quod definitio Augustini respicit iram prout est passio, prima vero definitio et secunda dantur de ira in quantum est actus. Est enim irascibilem considerare, ut est vis passiva ex apprehensione apparentis nocivi, cui non credit resistere, et est iterum vis activa. Primo modo est in ea passio ex impotentia ulciscendi; secundo modo est in ea actus prout insurgit ad vindictam. Et secundum has duas rationes distingui possunt supra dictae rationes: ex parte, qua est passiva, duae definitiones; ex parte, qua est activa, aliae duae.

Et notandum de definitione Rabani, Matth. 5, 22: "Ira est omnis motus malus ad nocendum", quod dicitur ibi "omnis", id est perfectus, ad notandum illum motum irae qui est in prohibitione. Potest enim dici "omnis motus" universaliter, et tunc comprehendit motum irae cui consentitur et motum irae cui non, consentitur: unde tunc comprehendit primum motum cui non consentitur, de quo dicitur ibidem in Glossa: "Subitus motus, cui non consentitur, propassio est; cum autem consentitur, passio, et tunc est mors in domo" ; et sic intelligitur hic "omnis" universaliter, ut dicatur semper ira motus, qui est in irascibili ex libidine, sive consentiatur ipsi sive non. Si autem intelligatur "omnis", id est perfectus, tunc coarctatur ad illum motum qui cadit in consensum rationis.

II. Ad secundo vero quaesitum dicendum est quod operatio et passio dicuntur multipliciter. Operatio enim potest dici actus potentiae naturalis, et secundum hoc non dicetur peccatum; vel potest dici actus libidinosus ipsius potentiae, et secundum hoc est peccatum. Similiter passio potest dici dupliciter: uno modo secundum quod cadit in genere qualitatis, alio modo secundum quod cadit in genere passionis. Secundum quod cadit in genere passionis, sic est poena et sequela peccati; secundum quod cadit in genere qualitatis dicit quamdam dispositionem potentiae, quae relinquitur ex apprehensione motivi, et uno modo est secundum naturam primitus institutam, alio vero modo secundum naturam corruptam. Et de hoc expressius loquitur Damascenus, in tractatu De passione et operatione.

PrevBack to TopNext