Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 2

UTRUM IRASCI SIT MALUM SECUNDUM SE.

Secundo quaeritur utrum irasci secundum se sit malum vel peccatum.

Ad quod sic: a. Ioannes Chrysostomus: "Irasci non est peccatum, sed intemporanee facere". Et ideo ipse addit illi quod dicitur Matth. 5, 22: "Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio": "Verum est, sine causa", hoc est si sine causa irascitur; ergo irasci secundum se non est peccatum.

b. Item, dicit Chrysostomus: " Psalmistadicit: "Irascimini et nolite peccare"; ergo concessit irasci et prohibuit peccare". Ergo irasci secundum se non est peccatum.

c. Item, irasci secundum se est commune ad iram per zelum et iram per vitium ; sed malum peccati, in quantum huiusmodi, nunquam est commune vitio et virtuti; irasci autem secundum se commune est vitio et virtuti, quoniam ira per zelum virtus est, ira per vitium vitium est ; ergo irasci secundum se non est peccatum.

d. Item, Christus assumpsit omnes nostras passiones indetractabiles, illas autem quae detractabiles sunt, non assumpsit ; sed ipse assumpsit iram, ut patet Ioan. 2, 15-17, quando eiecit vendentes et ementes de templo; unde etiam subditur ibi illud: "Zelus domus tuae comedit me", et dicit Glossa quod zelus "est fervor animi, quo mens, abiecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur". Ira igitur secundum se non est malum.

e. Item, Damascenus dicit quod "ira est desiderium punitionis". Sed istud est indifferens, quia potest fieri ex causa bona et ex causa non bona; unde bene et male potest fieri, scilicet vel zelo iustitiae vel libidine vindictae; ergo ira secundum se est indifferens ; ergo irasci secundum se non est malum.

f. Item, nullus actus dicens de se deformitatem est in Deo; si ergo irasci de Deo dicitur, relinquitur quod non est actus de se dicens deformitatem; non est ergo actus culpabilis de se. — Minor patet. Dicitur in Psalmo: "Iratus est furore Dominus", et in multis aliis locis Scripturae simile habetur.

Ad oppositum. 1. Dicitur super illud Matth. 5, 22: "Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur", Glossa: "Plus impono, omnino non irasci". Ergo irasci omnino secundum se prohibitum est a Salvatore; sed omne tale est malum secundum se: nam eo modo est malum quo modo est prohibitum; si ergo secundum se est prohibitum, secundum se est malum.

2. Item, super illud: "Irascimini et nolite peccare", Glossa: "Venialis est ira, quae non ducitur ad effectum" ; et si ducitur ad effectum, malum est; si etiam non, malum est. Sed omnis ira vel ducitur ad effectum vel non ducitur; ergo omnis ira est peccatum, scilicet secundum omnem. sui differentiam; sed omne tale est secundum se malum; ergo ira est secundum se malum.

3. Item, omne quod hebetat mentem, quae est imago Dei in nobis, malum est; sed irasci est huiusmodi secundum se; ergo irasci secundum se est malum. — Minor patet, Iob 5, 2: "Parvulum occidit invidia, et virum stultum interficit iracundia". Ex quo patet quod ira facit virum stultum, id est obscuratam mentem. Et similiter illud potest trahi ex Glossa. — Item, hoc patet ex Gregorio, qui dicit: "Quanta sit iracundiae culpa pensemus, per quam, dum mansuetudo amittitur, supernae imaginis similitudo vitiatur". — Item, Gregorius, in Moralibus: "Per iram splendor Sancti Spiritus excluditur, cum menti iracundia confusionis tenebras incutit". — Item, ibidem dicitur: "Quae", scilicet ira, "dum quietem mentis tollit, Spiritus Sanctus ibi non quiescit". Ira igitur est malum secundum se sive irasci.

4. Item, Dionysius: "Irascibilitas secundum naturam est in cane, in homine vero praeter naturam", quia homo est animal mansuetum natura. Mansuetudo autem et irasci opponuntur; irasci ergo est praeter naturam in homine sive contra; ergo irasci malum est, quia non procedit ex natura neque ex gratia; ergo procedit ex velle vitii, quia non est nisi "triplex velle, scilicet naturae, gratiae et vitii".

[Solutio]: Ad quod dicendum quod irasci secundum se non est malum sive peccatum: unde non semper est malum culpae, immo alicubi dicit quod bonum est gratiae, sicut patet Ephes. 4, 26, super illud: "Irascimini et nolite peccare", Glossa: "Irascimini vobismetipsis de praeteritis peccatis, quod est poenitere. Quid est enim homo poenitens nisi homo irasceris sibi, ut accipiat veniam, id est de seipso exigit poenam?" Et post sequitur 1: "Indignamini vobismetipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occiditsol iustitiae, sed potius illi irradiat". Istud ergo irasci determinat bonum gratiae, quia virtuosum est istud. — Item, aliquando determinat bonum naturae. Sic loquitur de ipsa Damascenus, cum dicit quod "ira est fervor sanguinis" etc. — Item, aliquando determinat malum poenae, scilicet secundum quod importat poenam quamdam, quia aliquando dicit cum culpa, aliquando sine culpa et perturbatione. Prout sine culpa et perturbatione, sic fuit in Christo: Christus enim assumpsit poenalitates nostras et angustias ad liberationem generis humani, sed sine perturbatione accepit illas. — Item, aliquando dicit malum culpae, secundum quod habetur Matth. 5, 22 super illud: "Omnis, qui irascitur fratri suo", Glossa: "Subitus motus, cui non consentitur, propassio est, accedente consensu, passio est mors in domo". Et tangit ibi iram venialem et mortalem: venialis dicitur propassio, mortalis cui consentitur. Nam, sicut dicit Glossa, eodem capitulo, super illud: "Qui viderit mulierem": "Propassio est subitus motus sine deliberatione boni vel mali operis; passio est affectio deliberati animi, si sit locus perficiendi". Unde ira propassio est venialis, quia hic est motus irae primus, qui non est in potestate nostra, cui non praebetur consensus. Unde Glossa, super illud "Psalmi": "Irascimini", dicit: "Si motus animi surgit, qui non est in potestate nostra, non ei consentiat ratio; venialis enim ira est quae non ducitur ad effectum". Si ergo quaeritur de irasci, secundum quod de ipso loquitur Matth. 5, 22, tunc dicimus quod irasci dicit malum culpae, secundum quod malum culpae continet veniale et mortale; irasci tamen secundum se non dicit malum culpae, sed dicit et malum et bonum.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationes ergo in contrarium dicendum. Et primo ad primam dicendum quod Matth. 5, 22 loquitur de ira quae est malum culpae. Et etiam de illa prohibitione, quae fit in Glossa, dicimus quod ipse concernit irasci secundum quod ducitur ad consensum. Unde illud prohibet ipse, quia est mortale, sed non prohibet ipsum irasci veniale: primum enim irasci prohibetur, secundum non. Unde super Psalmum: "Irascimini", dicit Glossa: "Primus animi motus non est in nostra potestate, sed Dei gratia contemperare possumus. Quod ergo consuetudinis est, permittit, id estnon prohibet; quod culpae est, scilicetmortale, prohibet". Et hoc etiam habetur Ephes. 4, 26 in Glossa: "Permittit quidem Apostolusirasci, quod est humana tentatio, sed prohibet iram ad effectum ducere" ; hoc enim est mortale. Similiter ibidem dicit Glossa: "Invitus tolero quod vitari non potest; sedde ira none veniatis ad actum peccandi", scilicet mortaliter, quia tunc est mortale, cum ducitur ad effectum. "Si ergo surgit motus animi, qui iam propter poenam peccati non est in potestate nostra, saltem non ei consentiat ratio". Unde non imponit quin insurgat motus, quia hoc non est in potestate nostra. Et sic in prohibitione cadit illud quod est in nostra potestate, scilicet iram non ad effectum ducere, et sic in Matth. 5, 22 loquitur de ira quae est malum culpae, et specialiter in illa prohibitione prohibet ipsum irasci quod ducitur ad effectum, et ita non per hoc ostenditur quod irasci secundum se sit malum culpae.

2. Ad secundam rationem dicendum quod Glossa similiter ibi loquitur secundum quod irasci concernit malum culpae, scilicet secundum quod dicit motum illicitum, et hic vel potest duci ad consensum et effectum vel non. Si non, tunc propassio est et est venialis, et hunc non prohibet, quia non est in nostra potestate quin surgat; si autem sic, tunc mortalis est et ipsum prohibet. Unde dicendum quod non comprehendit ibi omnes differentias ipsius irasci, sed comprehendit ibi differentias eius secundum quod irasci dicit malum culpae, quia sic est propassio vel passio, sicut dicit Glossa Matth. 5, 22, et sic non procedit ratio. Sic etiam, cum dicit "impono vobis omnino non irasci", non prohibet universaliter irasci, sed prohibet universaliter irasci quod ducitur ad effectum.

3. Ad tertiam rationem dicendum quod duplex est obscuratio: quaedam, quae procedit ex culpa; alia, quae sequitur ex perturbatione, quae est poena. Si loquimur de obscuratione primo modo, dicimus quod talis non sequitur ad irasci universaliter, sed ad irasci solum quod est malum culpae, et de illa procedit ratio. Si loquimur de obscuratione secundo modo, sic dicimus quod non omne quod obscurat mentem, quae est Dei imago, est culpa sive malum culpae, immo dicimus quod ira per zelum, quae virtus est, hoc modo obscurat mentem in nobis, quia ira per zelum habet quamdam perturbationem secum, ex qua sequitur obscuratio in mente, sed illa obscuratio non est ad excaecandum, sed ad melius postea videndum. Unde sicut contingit de collyrio quod, quando ponitur super oculum, primo est quaedam perturbatio in oculo, sed postea clarius videt, sic dicimus quod obscuratio et perturbatio, quae sequitur ad iram per zelum, est in bonis poena promovens ad melius, sed illa quae est in malis, quae sequitur ad iram per vitium, est promovens ad deterius. Nam de ira per zelum dicit Glossa Ephes. 4, 26: "Super hancnon occiditsol iustitiae, sed illi irradiat". Unde per hanc disponitur bonus homo ad videndum melius. Sed de alia dicit: "Nostersol iustitiae et veritatis Christus est, cuius veritate anima illustratur, cum in hoc habitat homine per fidem. Ideo ait: Cavetene Christus, qui est sol iustitiae, per iracundiam mentem vestramdeserat, qui cum ira nunquam habitat". Unde obscuratio, quae istam iram sequitur, non est nisi in peccatoribus, et secundum hanc procedit ratio. Non tamen irasci secundum se est malum, quia non omnis obscuratio vel turbatio sequens ad iram est talis, immo quaedam perturbat sapientes, scilicet ira per zelum. Unde Iob 5, 2, Glossa: "Alia ira est, quam impatientia, alia quam zelus facit; illa ex vitio, haec ex virtute. Hac", scilicet ira per zelum, "irasci, sicut et nostris, ita erroribus proximorum debemus, quae "melior est risu, quia per tristitiam vultus corrigitur"proximus. Sed non debet et haec menti dominari, sed ut ancilla subesse rationi, ne sit immoderata. Haec sapientes conturbat, sed ira per vitium stultos trucidat".

4. Ad quartam rationem dicendum est quod irasci accipitur tripliciter: uno modo irasci vitiis, et iste motus, quo homo potuit irasci vitio alterius, potuit esse in natura primo bene instituta, ut si Adam motus esset ex imperio rationis contra peccatum Evae: tunc enim vis irascibilis et concupiscibilis ordinate moverentur ad imperium rationis. Est iterum irasci quod egreditur post corruptionem naturae, et hoc est duplex: aut prout est poena aut prout est culpa. Sive autem sic sive sic, sicut dicitur esse secundum naturam in cane, sic praeter naturam primitus institutam dicitur esse irasci in homine, maxime autem illud irasci quod est culpabile; sed ex hoc non sequitur quod omne irasci, quod modo elicitur, sit malum culpae: aliquando enim est malum poenae, quod, si adveniat gratia, ad meritum ordinatur.

PrevBack to TopNext