IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 3
UTRUM IRA SIT ALIQUA PASSIONUM QUAS PONIT AUGUSTINUS ET TULLIUS.
Tertio quaeritur utrum sit aliqua quatuor passionum vel perturbationum, quas ponit Augustinus et Tullius.
Et ostenditur quod sic, a. quoniam, secundum Philosophum, nihil est in genere quod non sit in aliqua eius specie; si ergo ira est passio, sicut dicit Damascenus, constat quod ad aliquam quatuor passionum, quas ponit Augustinus, in XIV De civitate Dei, reducitur. Dicit enim quod "omnis humanorum morum vitiositas istisquatuor continetur perturbationibus", scilicet gaudio, dolore, metu et spe. Sub qua ergo est ira?
Ostenditur quod 1. non sit sub gaudio nec sub dolore, quia gaudium et dolor sunt in concupiscibili ; sed ira est passio irascibilis sive quae est in irascibili; ergo non continetur sub gaudio vel sub dolore. — Praeterea, non videtur contineri sub metu vel spe, quoniam ira dicitur respectu iniuriae iam factae vel aestimatae; sed metus et spes respiciunt malum vel bonum futurum vel quod aestimatur futurum; ira ergo est respectu praesentis vel praeteriti, metus autem et spes respectu futuri boni vel mali; ergo non reducitur ad aliquam illarum; ergo aut non est passio aut praeter illas passiones sunt aliae passiones.
2. Quod autem contineatur sub passione, quae est tristitia vel dolor, patet, quoniam Augustinus definit iram per tristitiam, dicens quod "ira est tristitia ex impotentia ulciscendi se". — Contra. Ira est passio ipsius irascibilis; sed tristitia est in concupiscibili; ergo ira non reducitur ad passionem tristitiae vel doloris.
3. Item, iuxta hoc quaeritur. Dicit Damascenus quod haec passio est mixta ext ira et concupiscentia, et loquitur ibi de ira; si sic, ergo ira est mixta ex ira et alio; sed quaeritur quid est hoc dictu, cum nihil tale ex se et alio misceatur.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod in perturbatione irae, secundum quod tangit Damascenus, est concupiscentia alicuius rei, cuius rei si fiat prohibitio, est motus contra prohibentem. Unde dicit quod "ira est audaxmentis, vindex concupiscentiae", et hoc modo concupiscentia praecedit, quae sub una specie quatuor perturbationum continetur; ipsa vero ira est motus quidam, non in anima prout est passiva, sed prout est activa: insurgit enim ad vindictam propter iniuriae passionem praecedentem. — Alio vero modo, prout ira dicitur tristitia, ex eo quod nolenti accidit, sub tristitia continebitur sive sub dolore, prout dicit Augustinus: "Cum dissentimusab eo quod nolentibus accidit, talis voluntas tristitia est". — Tertio vero modo, prout dicitur appetitus poenae, cadit sub concupiscentia sive cupiditate generali. Dicit enim Augustinus, in libro De civitate Dei: "Cum consentimus appetendo ea quae volumus, cupiditas dicitur", et hoc modo dicetur ira cupiditas vindictae et cadet sub concupiscentia, quae est appetitivae generalis.
[Ad obiecta]: 1. Per hoc potest patere qualiter respondendum est ad primo obiectum. Ira enim uno modo est actus irascibilis et non continetur sub tristitia, quae est in concupiscibili; alio vero modo vel est tristitia vel habet annexam tristitiam; tertio vero modo sub cupiditate generali continetur.
2. Ad id ergo quod secundo obicitur quod ira est tristitia: dicendum quod est definitio data per causam. Qui enim irascitur, tristatur primo ex hoc quod non potest se ulcisci.
3. Ad tertium vero dicendum quod, licet illa passio mixta sit ex ira et concupiscentia, non tamen ira miscetur ex se et alio. Est enim passionem irae accipere pro toto motu, qui est ex concupiscentia praecedente, et ira proprie dicta subsequente, et hoc modo illa passio diicitur esse mixta ex concupiscentia et ira.