IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 4
DE MOTIVO IRAE.
Quarto quaeritur de motivo huius peccati quid sit illud. Dicitur autem quod vindicta est illud quod appetit ira et quod movet iram.
Et ostenditur quod non, 1. quoniam voluntas, cum sit quaedam potentia, determinatur per suum obiectum; sed vindicta bonum quid est; ergo velle vindictam est bonum; non ergo ex hoc incurrit quis peccatum; ergo vindicta non est motivum ad peccatum irae. — Minor huius patet, quoniam illud, quod Deo relinquitur sive attribuitur, bonum est; sed Deo relinquitur vindicta, ut patet Rom. 12, 19: "Mihi vindicta, et ego retribuam, dicit Dominus", Glossa: "Mihi vindictam reservavi, mihi vosreservate, dicit Dominus". Et ita patet quod vindicta bonum est.
2. Item, omne illud, in quo aliquid Deum imitatur, bonum est, quia nihil potest Deum imitari in malo, cum nihil sit mali in ipso; sed ira imitatur Deum in hoc quod est velle vindictam; ergo velle vindictam est bonum nec facit iram esse peccatum; ergo non est motivum ad ipsam. — Minor patet, quoniam dicit Augustinus, in libro Confessionum, quod "omnes, licetperverse, imitantur Deum", et dicit quod "ira imitatur Deum, quia vult vindictam et quaerit" ; sed illud, in quo imitatur Deum, non potest esse nisi bonum.
3. Item, sancti non laetantur nisi de bono; sed sancti laetantur de vindicta, ut patet in Psalmo: "Laetabitur iustus, cum viderit vindictam" ; ergo vindicta est bonum; ergo non est motivum ad iram.
Ad oppositum. a. Rom. 12, 19 dicitur super illud: "Non vosmetipsos defendentes", Glossa: "Bonus magis cupit corrigi inimicum quam puniri, et, cum Deus punit, non delectatur de poena inimici, quia non odit eum, sed de iudicioDei; quiaDeum diligit, hoc ei placet quod et Deo". Boni ergo non est velle poenam, quia sequitur ad odium, ut vult ista Glossa ; sed velle vindictam est velle poenam; ergo boni - non est velle vindictam, sed eius cuius est odire alium; sed omne tale est malum; ergo velle vindictam est malum; ergo potest esse motivum ad iram.
b. Item, dicit ibidem Glossa: "Propter exsaturandumodium desiderare vindictam ab eorum perfectione longe est". Si ergo desiderium vindictae propter odium exsaturandum longe est a perfectione sanctorum, ergo est malum vindicta; ergo velle ipsam potest esse motivum ad peccatum irae, cum ira dicatur respectu vindictae. — Sed quia dicunt quidam quod velle vindicari a se ipso, istud malum est, velle tamen vindicari a Deo vel a iudice ad hoc constituto, istud bonum est, et hoc confirmatur per Glossam praedictam Rom. 12, 19 quae dicit: "Attende quod non praecipit ut nolint vindicari a Deo, quodclamant sancti, cum dicunt: "Vindica sanguinem nostrum, Deus noster", sed ut non semetipsos vindicantes dent "locum irae"Dei, qui dixit: "Mihi vindicta", ad quem in Apoc.sancti clamant: Vindica, Domine, sanguinem nostrum". Non prohibet ergo hic Apostolus nisi vindicare se ipsum, et non velle ab alio vindicari, sicut a Deo vel a iudice constituto; istud ergo non est malum, sed bonum. — Praeterea, istud confirmatur per illud quod dicitur Levit. 19, 18: "Non quaeras ultionem, nec memor eris iniuriae civium tuorum". Unde patet quod, si sit velle vindicare malum, hoc erit quando aliquis vult vindicari a se ipso.
1. Natura licet esset lapsa, non tamen deperiit vis naturae; sed de iure naturae lapsae est velle vindicari a se ipso; et quod est de iure naturae bonum est; ergo velle vindicari a se ipso est bonum. — Quod autem istud sit de iure naturae lapsae, istud patet, quoniam de iure naturae lapsae est quod, si homo iniurietur alii, vult quod ei satisfaciat: unde de iure naturae lapsae est delinquentem in alium puniri; sed puniri non est aliud quam vindicari; ergo de iure naturae lapsae est vindicari. Potest autem esse quod ille sit iudex, cui fit iniuria; ergo potest velle quod, in quantum iudex, vindicet suam iniuriam et velit a se ipso illam fieri in quantum iudex; ergo iste potest de iure velle se ipsum a se ipso vindicari; istud ergo non est malum simpliciter.
2. Item, dicit Tullius quod una pars naturalis iustitiae est vindicatio; sed illud, quod est pars iustitiae naturalis, potest homo velle fieri a se ipso sine peccato; ergo potest homo velle vindicari a se ipso sine peccato.
[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod motivum in peccato irae est vindicta; unde sicut excellentia est motivum et appetibile in superbia, ita vindicta in ira.
[Ad obiecta]: 1-3. Ad id ergo quod obicitur quod velle vindictam est bonum: dicendum quod velle vindictam, id est velle quod Deus vindicet vel iudex a Domino constitutus, illud est bonum, et, hoc ratione iustitiae. Iustitia enim est quod Deus vel iudex puniat delinquentem et vindicet iniuriam alii illatam; vindicta enim habet duplicem respectum: respicit enim iustitiam secundum quam fit, respicit etiam illum cui iniuriatum est. Secundum ergo quod vindicta respicit iustitiam, sic bene licet velle ipsam, quia hoc est ex amore iustitiae velle illam, et hoc modo velle vindictam est velle vel quod Deus vindicet vel iudex habens potestatem a Deo et sub Deo, et hoc est bonum, quia hoc est velle ipsam, retorquendo ad Deum et non avertendo. Unde etiam qui vult quod iudex vindicet, ipse retorquet vindictam ad Deum, quia iudex habet hanc potestatem a Deo, secundum quod habetur Rom. 13, 1, quod "omnis potestas a Domino Deo est" ; hoc autem modo velle vindictam non est motivum irae, immo potius ad iustitiam ordinat. — Si autem loquamur de vindicta secundum illum respectum quem habet ad illum cui fit iniuria, sic velle vindictam, habendo solum respectum ad hoc, malum est et vitiosum, quia istud velle non retorquetur ad Deum, immo ad odium exsaturandum, et avertitur a Deo. Non enim appetitur hoc modo amore iustitiae, sed ex improba voluntate et vitiosa; unde illud velle libidinosum est. Vult enim qui hoc modo vult vindictam, quod ille, qui iniuriatus est, puniatur et in hoc voluntas eius improba saturetur; non vult autem 5 quod iustitia Dei servetur nec exaltetur, immo ab ipsa avertit. Et hoc modo vindictam velle non est in sanctis; unde Rom. 12, 19 dicitur in Glossa quod "sancti non volunt vindictam propter exsaturandum odium; sed vult bonus ut Deus inimicum puniat" et "magis cupit corrigi inimicumquam puniri", quia, "cum Deus punit, non delectatur in poena inimici, quia non odit eum, sed de iudicio Dei, quia diligit eum". Iracundus autem vult vindictam, non amore iustitiae, sed saturat odium suum in inflictione poenae; unde Gregorius: "Plus ira in vindicta exigit quam ininiuria accepit", et hoc est ex libidine.
2. Quod autem obicitur quod videtur esse bonum, quia ira ine hoc imitatur Deum: dicendum quod non imitatur Deum nisi perverse et inordinate; aliter enim ira per zelum imitatur et aliter ira per vitium: haec enim ordinate imitatur, illa vero inordinate.
II. Ad aliud quod quaeritur de iudice utrum possit se vindicare: dicendum quod aliquis non debet esse iudex in sua causa. Corruptio enim humanae naturae ita aggravat rationem quod de facili declinat a iudicio et aequitate, et hoc est quia plus ponderat pro se quam pro alio et ita de facili perturbatur. Non sic autem est in Deo, in quem nulla cadit perturbatio vel iniquitas, similiter in Christo, "qui est constitutus iudex vivorum et mortuorum".