Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 5

UTRUM IRA SIT PECCATUM.

Quinto quaeritur utrum ira sit peccatum.

Et videtur quod non, 1. quia in omni peccato est conversio per concupiscentiam vel appetitum ad aliquod mutabile bonum apparens; sed ira non respicit bonum apparens, sed malum apparens: unde ini ira non est huiusmodi conversio; ergo ira non est peccatum. — Minor patet, quoniam dicit Damascenus quod ira venit ex suspicione mali apparentis, concupiscentia vero ex suspicione boni apparentis.

2. Item, ira appetit malum proximo: unde ira est appetitus mali poenae ipsi proximo; sed peccatum dicit appetitum alicuius apparentis boni sibi, ira autem non determinat sibi bonum apparens, immo determinatur respectu mali in alio; ergo non habet ira rationem peccati.

Contrarium a. habetur a Gregorio, quia numerat ipsam in exercitu diaboli, Iob ultimo.

[Solutio]: Et dicendum quod ira est peccatum.

[Ad obiecta]: 1-2. Et ad rationes dicendum quod verum est quod in omni peccato est aliqua concupiscentia alicuius boni apparentis, sed oportet ibi intelligere concupiscentiam generaliter, secundum quod est concupiscentia in ipsa irascibili vel appetitus alicuius boni. Ipsa enim irascibilis bene ordinata appetit bonum sub ratione ardui vel excellentis; secundum autem quod inordinata est, appetit malum, non tamen ut malum, sed quia apparens sibi bonum. Sic ergo ita habet concupiscentiam et appetit bonum sibi apparens, et illud est malum alterius: malum enim alterius vel nocumentum est apparens bonum sibi. In quantum ergo ira appetit malum alterius, cum illud sit ei apparens bonum, quia in illo delectatur et quiescit, licet sit alteri malum, relinquitur quod ipsa est peccatum et quod in ipsa est conversio ad aliquod mutabile bonum. Et secundum hoc per interemptionem solvendae sunt rationes in contrarium.

PrevBack to TopNext