Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 6

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 6

UTRUM IRA SIT CAPITALE PECCATUM.

Sexto quaeritur utrum ira sit capitale peccatum.

Et videtur quod sic, a. quoniam Prov. 27, 3 habetur: "Grave saxum et onerosa arena, sed ira stulti uiroque gravior", et Glossa vocat ibi iram capitale crimen. Unde dicit Glossa: "Grave est vel uno crimine capitali quasi pondere saxi deprimi".

b. Item, Gregorius, Iob ultimo, ubi ordinat exercitum diaboli, et ordinat quod superbia est mater et regina septem capitalium, numerat iram inter septem capitalia.

Ad oppositum. 1. Capitale peccatum dicitur ex quo nascuntur alia, sed ipsum non nascitur ex alio; sed ira semper nascitur ex alio ; ergo ira non est capitale peccatum. — Quod autem nascatur ex alio, patet, quia ira appetit malum proximo; iste autem appetitus causatur ab amore vitioso proprii boni, sicut est de invidia: invido enim displicet bonum proximi propter amorem sui proprii boni, scilicet quia amat suum augeri; similiter iracundus considerat aliquod bonum apparens ex parte sui, ex quo vult malum proximo; amor ergo proprii boni est causa appetitus mali in proximo; ergo motus irae non est primus motus, immo ipsum antecedit motus alius ex quo nascitur, scilicet amor sui boni, quod est radix ex qua venit appetitus mali in proximo.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod ira est vitium capitale.

[Ad obiecta.]: 1. Et ad illud quod obicitur quod ex alio nascitur: dicendum quod hoc non tollit ipsam esse capitale peccatum, quia illud velle proprium bonum sive amor ille proprii boni non est peccatum speciale, immo est radix generalis peccati; unde est in omni peccato ille amor, secundum quod dicit Augustinus quod omne peccatum est vel ex amore vel ex timore, et timorem etiam reducit ad amorem, et ille amor dicitur libido, quae est radix cuiuslibet peccati. Unde nasci ex illo amore non tollit quod aliquod peccatum non sit capitale, quia sic nullum esset capitale, cum omnia nascantur communiter ex illo, sed si esset speciale peccatum, satis procederet ratio. Ira autem distinguitur penes actum generalem ipsius vis irascibilis, et per hoc distinguitur esse capitale peccatum; et quia idem posset opponi de invidia, ideo patet per hoc responsio, quia non impedit esse capitale peccatum.

PrevBack to TopNext