IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 7
DE COMPARATIONE IRAE AD INVIDIAM.
Et obicitur sic: 1. Non est ponere invidiam per zelum et per vitium, immo omnis invidia est per vitium; ergo similiter non est ponere iram per zelum, sed solum iram per vitium, et ita ira solum est in genere mali. Haec autem ratio confirmatur sic: quoniam sicut ira respicit malum alterius, ita et invidia; ergo sicut non est invidia dupliciter, scilicet per zelum et per vitium, sed solum per vitium, ita non erit ira dupliciter, sed tantum ira per vitium.
Ad oppositum. a. Habetur Iob 5, 2: "Parvulum occidit invidia", Glossa: "Alia ira est quamimpatientia, alia quam zelus facit: illa ex vitio, haec ex virtute". Ira ergo est dupliciter, scilicet per zelum et per vitium.
[Solutio]: 1. Et dicendum quod ira est dupliciter, scilicet per vitium et per zelum, invidia autem uno modo, scilicet per vitium; nec est simile, quia secus est ex parte motus irae et invidiae. Et ratio huius est quia irasci est appetere malum alii; hoc autem potest fieri bene et male, et hoc est quia malo non solum adversatur bonum, immo etiam malum adversatur et contrariatur malo, et ideo appetere malum illi qui est malus, hoc potest fieri iuste et iniuste. Iuste fit, si ei appetitur malum ut per hoc ipse reducatur ad bonum et corrigatur de sua malitia, et tunc est ira per zelum. Male autem appetitur, quando malum malo appetitur ratione vindictae solum et exsaturationis odii, non ratione correctionis suae; quia istud non refertur ad Deum, sed ad odium saturandum, ideo est malum, et hoc modo appetit ira per vitium. Sic igitur, quia malum malo contrariatur, ideo contingit esse duplicem iram secundum duplicem modum appetendi malum alii. Unde contingit quod bonus appetit malum malo, et tunc est ira per zelum; cum autem malus malum appetit malo, tunc est ira per vitium, et hoc quia ex ista parte sunt duo opposita. Sed invidiae est invidere bono ; bonum autem bono non opponitur, sed bonum malo et e converso, et ideo bonus non potest invidere bono, sed semper malus bono invidet, et ideo non est invidia nisi in genere mali; sed, si bonus posset invidere bono, tunc posset bene fieri, et ita patet responsio.