Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 8

UTRUM OMNIS IRA SIT SEMPER PECCATUM MORTALE.

Octavo quaeritur I. utrum omnis ira sit peccatum mortale vel aliquando veniale, aliquando mortale.

Quod autem simpliciter omnis ira sit peccatum mortale, patet. 1. Iob 5, 2: "Virum stultum interficit iracundia", dicit Glossa: "Mansuetudo imaginem Dei in nobis servat, sed ira dissipat, quae multis virtutibus privat, quae dum quietem mentis tollit, Spiritus Sanctus ibi non quiescit". Ex hoc patet quod ira repugnat virtutibus et quieti mentis ex Spiritu Sancto; sed peccatum veniale non est huiusmodi, immo omne tale est mortale; ergo ira simpliciter est peccatum mortale.

2. Item, omne peccatum, cui debetur poena aeterna, est mortale; sed ira est huiusmodi; ergo iram est peccatum mortale. — Probatio minoris, quoniam Matth. 5, 22 habetur quod ira facit reum poena aeterna, quia dicitur ibi quod "omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio" ; et dicit omnis universaliter, et dicit ibi Glossa: "Iis tribus, iudicio, concilio, gehenna, diversae mansiones in aeterna damnatione pro modo peccati signanter exprimuntur". Ira ergo universaliter est peccatum mortale.

II. Iuxta hoc quaeritur utrum consuetudo irascendi sit peccatum mortale.

Et ostenditur quod sic. 1. Prov. 27, 3: "Grave saxum et onerosaarena", et per saxum designatur ibi mortale peccatum, per arenam designatur veniale ; et quia contingit veniale peccatum multiplicari per consuetudinem, per arenam onerosam designatur ibi veniale peccatum multiplicatum; et hoc prohibetur; ergo consuetudo irascendi prohibetur; ergo est peccatum mortale.

Ad oppositum. a. Dicitur super illud Psalmi: "Irascimini et nolite" etc., Glossa: "Quod consuetudinis est permittit, id est non prohibet; quod culpae est, scilicet mortale, prohibet". Ergo consuetudo irae non est peccatum mortale.

[Solutio]: I. Ad quod dicendum quod ira non est semper peccatum mortale, immo quandoque est mortale, quandoque veniale. Sunt enim primi motus in ira sicut in aliis peccatis; et primus motus in ira non est peccatum mortale, quia non est in potestate nostra, immo est veniale; si autem ad consensum accedat et ad effectum, iam iit mortale. Et istud bene determinatur in Glossa super Psalmum: "Irascimini" etc. et Ephes. 4, 26, super illud idem. Unde dicit Glossa super Psalmum: "Venialis ira est quae non ducitur ad effectum, et talis non prohibetur, sedpermittitur. Sed irasci, ducendo ad consensum et effectum, prohibetur, et illud est mortale". Unde dicit Ephes. 4, 26, Glossa quod "prohibet iram ad effectum ducere". Et istud similiter bene determinatur Matth. 5, 22 in Glossa: "Subitus animi motus, cui non consentitur, propassio est et ira haec est venialis; accedente autem consensu passio est mors in domo", et haec est ira quae est mortale peccatum.

II. 1. Ad illud quod quaeritur de consuetudine irascendi, dicendum quod potest dupliciter dici consuetudo: uno modo ut dicatur consuetudo veniale multiplicatum, et hoc modo permittitur ipsa consuetudo irascendi; unde quantum ad hoc dicit Glossa: "Quod consuetudinis est, permittit". Alio modo potest accipi consuetudo secundum quod ex illa multiplicatione deducitur homo ad peccatum mortale per consensum in actum mortalem ulterius, sicut contingit quod aliquis homo totiens alii irascitur quod consentit ultra ad ipsum occidendum. Iste ergo consensus, qui nascitur ex ipsa consuetudine, prohibetur, quia est in actum mortalem; unde iacit mortale peccatum, sed nonnisi superveniat consensus, quia huiusmodi consensus mortale inducit, non ipsa consuetudo de se.

PrevBack to TopNext