IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 1
UNDE TRAHITUR HOC NOMEN ACIDIA.
1. Si dicatur quod sumitur ab illo verbo Eccli. 6, 26: "Subice humerum tuum et porta illam, et ne acedieris in vinculis eius, id est ne acedieris" de praeceptis, quae dicuntur vincula sapientiae, vincula enim sapientiae sunt praecepta — contra, quoniam secundum hoc videtur quod acidia circuiat omne peccatum, quia in omni peccato mortali est taedium alicuius praecepti, quia qui peccat peccato invidiae, taedet ipsum de praecepto caritatis, et superbum de humilitate et sic de aliis; ergo, si quodlibet peccatum importat taedium alicuius praecepti, non determinatur peccatum acidiae penes taedium vel tristitiam circa praecepta; ergo non trahitur hoc nomen huius peccati ex illo verbo, quia respicit indifferenter omnia capitalia peccata.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod hoc nomen acidia dicitur ab acredine, quia Prov. 10, 26 dicitur: "Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger iis qui miserunt eum, in via". Hic enim comparatur pigritia sive acidia aceto, quod est res inferens nocumentum, et ratione nocumenti comparatur ipsi, quia sicut hic est nocumentum corporale, quod facit dentibus ipsum acetum, scilicet quia infert acredinem, ita hoc peccatum dicitur acidia, quia infert nocumentum spirituale animae, scilicet acredinem quamdam, ex qua taedet animam bonum spirituale difficile, et ideo dicitur istud peccatum acidia ab acredine; unde debet scribi per unum c, non per duplex c.
[Ad obiecta.]: 1. Ad. illud quod obicitur quod acidia circuit omnia praecepta, quia vincula dicuntur ipsa praecepta: dicendum quod aliquid est difficile, et ultra illud, quod est difficile, est etiam determinare spirituale laboriosum, ut dicatur difficile laboriosum: aliquid enim est difficile, quod non est tamen alicui laboriosum; sed, cum est difficile et cum hoc laboriosum, iuxta illud determinatur peccatum acidiae, sicut dicit Chrysostomus. Sicut spirituale laboriosum bonum est, ita corporale voluptuosum malum est. Unde dicit: "Malitiae comes est voluptas, virtuti vero consors est labor". Circa ergo bonum spirituale laboriosum vult ipse quod sit acidia.
Sed contra obicitur, quia praecepta sunt bona spiritualia, difficilia, laboriosa; ergo circa taedium praeceptorum determinatur acidia, et ita, ut prius, est comes omnis peccati circuiens ea. — Et dicendum quod spirituale accipitur duobus modis: uno modo prout generaliter attenditur et circuit omnia praecepta et prohibitiones divinas, et sic acidia, quae est circa spirituale, hoc modo est quiddam generale, et secundum hoc dicitur a B. Gregorio: "Sequela acidiae torpor circa praecepta et vagatio mentis circa illicita". Aliter dicitur spirituale, prout solum respicit illa opera quae ordinant in Deum per se, sicut sunt ista opera orare, psallere, legere et huiusmodi, et hoc modo circa spirituale laboriosum determinatur acidia, prout est speciale peccatum. Unde hoc modo spirituale laboriosum, scilicet in tali genere, determinat acidiam in specie peccati, secundum quod dicit Bernardus quod acidiae opponitur suavitas vel iucunditas mentis, quae est in contemplatione.