IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 2
QUID SIT ACIDIA SECUNDUM REM ET DEFINITIONEM.
a. Ponit autem Augustinus talem super illud Psalmi: "Omnem escam abominata est anima eorum": "Acidia esttaedium interni boni".
Et, obicitur 1. contra istam definitionem, quae est: "Acidia est diffidentia implendi mandata", quoniam diffidentia opponitur confidentiae, quae est spei; sed acidia non opponitur directe spei; ergo acidia non est diffidentia essentialiter; si ergo definitio datur per essentialia rei, ergo male definitur acidia per diffidentiam. — Ad oppositum. Confidentia est dispositio fortitudinis, ut dicit Tullius ; et dicit Isidorus, De institutione ecclesiastica, quod acidiae opponitur fortitudo; ergo per se et essentialiter dicitur acidia diffidentia, quia ratione illius dicitur opponi fortitudini.
2. Similiter obicitur de illa definitione, quae est: "Acidia est taedium interni boni", quia acidia est respectu praecepti vel prohibiti, et hoc est exterius bonum; ergo dicitur acidia respectu exterioris boni; ergo non est taedium interni boni, immo boni exterioris, et ita non dicit illa definitio rationem ipsius.
3. Similiter obicitur de illa definitione, quod "acidia est torpor mentis bona negligentis". Contra quam obicitur sic: torpor est idem quod segnities; sed "segnities est timor futurae operationis" ; ergo torpor est timor futurae operationis ; sed tristitia et timor disparata sunt; ergo acidia, cum sit tristitia, non est torpor.
4. Similiter obicitur contra istam definitionem, quae est: "Acidia est tristitia aggravans", quia Damascenus ponit quatuor species tristitiae, et unam vocat ἄχος quae vocem aufert, et illa est tristitia aggravans; ergo secundum hoc ἄχος et acidia idem essent: quod est falsum, cum sint diversae species tristitiae; ergo non est illa definitio acidiae. — Quod autem ἄχος sit tristitia aggravans, patet, quoniam efficit hominem sine voce. — Item, torpor opponitur tristitiae; sed acidia est torpor, sicut dicit Richardus ; ergo acidia non est tristitia. — Item, tristitia opponitur gaudio, acidiae opponitur fortitudo ; sed quorum opposita sunt diversa, ipsa sunt diversa; sed gaudium non est fortitudo, quia gaudium est fructus; ergo acidia non est tristitia. — Contra Augustinus, De conflictu vitiorum et virtutum, dicit quod tristitia et gaudium spirituale opponuntur. Unde dicit: "Non est in iis contristandum quae suades, sed magis gaudentiumin iis quae nondum intelligis". Et iterum: "Nullus moeroris debet esse locus, ubi tanta laetitia succedit". Ergo tristitia et acidia sunt idem, cum habeant idem oppositum. Praeterea, obicitur quoniam b secundum istam definitionem Damasceni non videtur acidia differre ab invidia, quoniam invidia est tristitia aggravans.
[Solutio]: Ad hoc dicendum ad primum quod tres ponuntur rationes acidiae, sicut tactum est supra, distinctae secundum causas in tempore praeterito aut praesenti aut futuro. Prima enim respicit malum in praesenti, cum dicitur quod "acidia est tristitia aggravans" ; secunda respicit bonum in praeterito, comprehensum ut malum sibi, quia scilicet est difficile et laboriosum, scilicet illa quae dicit quod "acidia est taedium boni interni a Deo collati" ; tertia vero respicit malum in futuro, cum scilicet dicitur quod "acidia est torpor mentis bona negligentis inchoare". — Si autem quaeratur quae istarum definitionum essentiam acidiae determinet, dicendum est quod illa quae dicit quod "acidia est tristitia aggravans". Sequens vero determinat causam antecedentem, quae scilicet dicit quod "acidia est taedium boni interni a Deo collati": bonum enim internum, apprehensum ut difficile ad conservandum in opere, est causa praeexistens illius tristitiae consequentis naturaliter. Tertia vero dicit intentionem consequentem proximo, quae scilicet dicit quod "acidia est torpor mentis bona negligentis inchoare": qui enim tristatur tristitia aggravante, torpet ab operibus fiendis. — Et per hoc potest patere quaestio, si quis quaerat propter quid ponatur torpor de nascentibus ab acidia, et non tristitia aut taedium. Haec enim non consequuntur, illud vero consequitur.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur de illa ratione magistrali, scilicet quod "acidia est diffidentia": dicendum quod ipsa dicit intentionem consequentem sicut illa "acidia est torpor". Ex hoc enim quod videt bonum sibi esse difficile et laboriosum ad conservandum vel faciendum, ex hoc est quod diffidit et torpet circa illud faciendum. Unde concedo bene quod illa ratio non determinat essentiam ipsius acidiae: unde non datur per aliquid quod sit essentiale ad ipsam, immo per illud quod ad ipsam consequitur, sicut dictum est ; et concedo rationem, quae ostendit quod non detur illa ratio per illud quod est essentiale acidiae. — Ad rationem in contrarium dicendum quod acidia non est essentialiter diffidentia, immo diffidentia ipsam concomitatur, hoc est sequitur ad ipsam. — Et ad illud quod dicitur quod fortitudo opponitur ipsi acidiae, dicendum quod hoc est ex consequenti, ratione scilicet diffidentiae annexae ipsi acidiae: unde non per se illi opponitur, sed ratione annexi vel sequentis naturaliter ex ipsa.
2. Ad illud quod secundo obicitur de alia definitione, dicendum quod ipsa non determinat essentiam acidiae, sed datur per illud quod est antecedens ad ipsam. — Et ad illud quod obicitur quod acidia debet dici taedium externi boni: dicendum, sicut dictum est, quod peccatum acidiae dicitur esse circa bonum spirituale apprehensum ut difficile et laboriosum, et ex hoc quod apprehenditur ut laboriosum vel difficile, ex hoc venit tristitia. Ratione ergo qua illud bonum est spirituale, dicitur esse internum, ad differentiam boni corporalis; ratione autem qua illud bonum est ut difficile et laboriosum in opere, bene dicitur esse externum.
3. Ad illud quod obicitur de tertia definitione, scilicet quod "acidia est torpor": dicendum quod torpor, consequens ipsam acidiam, non est acidia essentialiter sicut nec diffidentia, immo ad ipsam acidiam vel tristitiam sequuntur torpor ille et diffidentia. Unde definitio illa non datur per aliquid essentiale acidiae, hoc est quod sit de essentia illius, immo per consequens ad ipsam naturaliter, et ita ratio non procedit quin possit definiri per ipsam tamquam per consequens ad ipsam, licet non tamquam per essentiale vel formale in ipsa: ex illa enim tristitia sequitur diffidentia et torpor. Anima enim quae tristatur circa bonum difficile et laboriosum, ex hoc quod videt ipsum difficile et laboriosum, torpet; ex hoc autem quod videt ipsum et aestimat se non posse perficere illud et implere perseverando in illo, diffidit.
4. Ad illud quod obicitur contra tertiam definitionem Damasceni, quae est quod "acidia est tristitia aggravans": dicendum quod illa definitio determinat essentiam ipsius acidiae. — Et ad illud quod obicitur quod convenit alii, scilicet ἄχος, quae est alia species acidiae, dicimus quod contingit loqui de ἄχος, quae est "tristitia vocem auferens", et de acidia dupliciter: uno modo prout sunt passiones sive poenae, et sic differunt ad invicem secundum gradus, quia acidia est interior, ἄχος vero est exterior, et ita, si definiuntur ut passiones vel poenae, bene concedo quod ipsarum non est eadem definitio. Alio modo contingit loqui de ipsis ut sunt peccata, et sic non differunt invicem, immo ad unum genus peccati reducuntur. — Ad illud quod obicitur quod opposita tristitiae et acidiae non sunt eadem, ergo nec acidia est tristitia: dicendum quod, sicut dictum est, fortitudo per se et ratione essentiae non opponitur ipsi acidiae, immo ratione diffidentiae annexae ipsi acidiae. Unde sicut diffidentia non est tristitia, immo sequens ad ipsam, ita dicimus quod fortitudo non est gaudium. Si autem fortitudo per se et essentialiter opponeretur acidiae, et non ratione annexi, bene procederet ratio. — Ad aliud quod obicitur de torpore, dicendum, sicut dictum est, quod, cum dicitur "acidia est torpor" etc., hic non est praedicatio essentialis sive formalis, immo notans concomitantiam tamquam eius quod ad alterum sequitur. Unde non dicitur acidia torpor nisi quia acidia est tristitia, formaliter loquendo, ad quam tristitiam sequitur torpor mentis circa boni impletionem sive circa inchoationem boni, propter hoc quod aestimatur non posse impleri. — Ad illud quod obicitur quod haec ratio convenit invidiae: dicendum quod non prout est ratio acidiae est ratio invidiae, immo alia de causa et ratione. Nam invidia proprie tristatur de bono alterius, quod tamen apprehendit ut sibi malum et nocivum, in hoc scilicet quod aestimat illud esse diminutivum sui boni; acidia autem proprie tristatur de bono, eo quod apprehendit illud tamquam difficile et laboriosum ad faciendum. Et sic sunt diversae rationes et motiva huiusmodi tristitiae hic et ibi.