Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 10

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 10

CONTRA QUOD PRAECEPTUM SIT ACIDIA.

Decimo quaeritur contra quod praeceptum sit peccatum acidiae, et maxime contra quod praeceptum Decalogi: ad illa enim praecepta alia quodam modo reducuntur.

Et videtur 1. quod non sit contra aliquod praeceptum primae tabulae. Praecepta enim primae tabulae referuntur vel ad divinam maiestatem vel veritatem vel bonitatem, contra quorum nullum est per se acidia: contra primum enim est per se idololatria, contra secundum divinatio et sortilegium, contra tertium est superstitio; nullum autem horum est acidia; non ergo est peccatum contra praeceptum primae tabulae. — Praeterea, si esset contra aliquod, videtur magis esse contra praeceptum de sanctificatione sabbati. Quod autem non sit, patet per hoc quod in illo praecepto praecipitur quies ab opere servili, quies autem ab opere servili et labor opponuntur; in acidia vero requiritur quies, et ita non opponitur praecepto de sabbato.

2. Similiter non est contra praeceptum secundae tabulae. Praeceptum enim secundae tabulae est in quo fit prohibitio iniuriae in proximo vel in quo fit praeceptum eius quod debetur proximo, sicut de honore parentum, et ita omne praeceptum secundae tabulae respicit proximum; sed acidia non respicit proximum in suo actu: ergo non est contra praeceptum secundae tabulae: est enim deordinatio hominis in se ipso vel ad Deum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum acidiae specialiter est contra prohibitionem datam in Eccli. 38, 21, ubi dicitur: "Ne dederis in tristitiam cor tuum, sed repelle eam a te" ; et in Eccli. 30, 24-25: "Tristitiam longe expellea te; multos enim accidit tristitia et non est utilitas in illa". — Si vero quaeratur contra quod praeceptum Decalogi sit, prout alia praecepta implicite intelliguntur in Decalogo: dicendum quod opponitur praecepto de sanctificatione sabbati. In peccato enim acidiae tristitia est de spirituali laborioso cum amore quietis carnalis, e contra vero in illo praecepto est amor sanctae quietis, quae est cum gaudio in bono spirituali, licet ipsum sit laboriosum. Unde, licet praecipiatur ibi abstinere ab opere servili, in quo est labor, non tamen prohibetur bonum spirituale, ut orare, psallere et praedicare, quae sunt opera spiritualia, licet laboriosa.

PrevBack to TopNext