IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 9
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 9
QUARE ACIDIA PONATUR PECCATUM PENES SUPERFLUITATEM ET NON PENES DIMINUTIONEM.
Et videtur quod debeat esse peccatum similiter penes diminutionem, sic: 1. Contingit tristari, ubi est tristandum et prout est tristandum, et hoc videtur esse virtutis; et contingit tristari, ubi non est tristandum et per immoderantiam, et iterum non tristari, ubi esset tristandum. Et ita duo videntur esse extrema: unum dictum per superabundantiam et reliquum per diminutionem respectu eius quod primo positum est secundum medietatem; ergo sicut determinatur unum peccatum penes primum extremum, ita deberet determinari penes reliquum.
2. Item, Chrysostomus: "Magna est tristitiae tyrannis et multa virilitate opus est ut instemus huic passioni nobiliter, quod utile ab ea fructificantes, quod vero superfluum est dimittentes". Ergo tristari habet extremum dictum secundum superfluitatem; sed eadem ratione et secundum diminutionem, et ita ut prius.
[Solutio]: Ad quod dicimus quod sicut dicimus iram peccatum, quando quis irascitur, ubi non esset irascendum, sed non ponimus in aliud genus peccati, cum quis non irascitur, ubi esset irascendum, [quoniam hoc non frequenter accidit, ita dicimus hic quod tristitia quae est secundum superfluitatem ponitur peccatum, non tamen ea quae est secundum diminutionem, ut cum quis non tristatur, ubi esset tristandum, quoniam hoc non frequenter accidit sicut et alterum]. Praeterea, cum quis non tristatur, hoc accidit ex aliqua laetitia vana: unde potius cadit in aliud genus peccati quam tristitiae. — Vel potest dici quod totum continetur sub acidia, secundum quod dicit Gregorius, in fine Iob: "Tristitia non habens in se unde laetetur, foris quaerit".