IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 11
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 11
DE EFFECTU PECCATI ACIDIAE.
1. Dicit Chrysostomus: "Tristitia tenebrat visibile animae, nihil dimittens videre eorum quae oportet". Ergo effectus acidiae est obscuratio intellectus.
Contra. a. Iste est effectus superbiae, sicut habetur ad Rom. 1, 21—22; primo enim tangitur superbia eorum, cum dicitur: "Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt" ; et tangitur poena: "Obscuratum est insipiens cor eorum". Et in Glossa dicitur: "Ut nihil intelligant nisi quod a probitate remotum est, quos sua caecitas a veritatis lumine funditus excludit".
[Solutio]: Ad quod respondetur quod utrique convenit, sed differenter, quoniam superbia obtenebrat ratione superabundantiae libidinis proprii boni, quod est excellentia, sed acidia ratione superabundantiae doloris de bono spirituali, eo quod est laboriosum et difficile; amor autem et dolor diversimode obtenebrant, ut non cognoscatur bonum quod oportet.
Sed obicitur: Amor iste et dolor ille sunt in affectu, et ita non videntur obtenebrare intellectum. Ad quod dicendum quod ita coniuncta sunt intellectus practicus et speculativus, eo quod extendente se intellectiva, speculativa fit practica, ita quod perturbatio in uno ut in pluribus facit perturbationem in alio. Unde, cum perturbatur affectus ex peccato superbiae vel acidiae, perturbatur intellectus, non bene videndo illud quod est salutiferum, sed ex diversis causis, sicut dictum est. Praeterea, dicit Chrysostomus: "Omne peccatum obtenebrat imaginem Dei in nobis". Et licet omne peccatum obtenebret, tamen hoc specialiter dicitur de tristitia, quae non solum obtenebrat ratione qua est peccatum, sed ratione qua est hoc peccatum: acidia enim, in quantum tristitia, cum est immoderata, perturbat usum debitum rationis.