IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 4, C. 3
IN QUO GENERE SIT ACIDIA.
Et ostenditur quod non, 1. quoniam dicit Damascenus quod passionem consequitur tristitia, et sumit illud ex verbo Philosophi dicentis: "Dico autem passiones ex quibus universaliter sequitur delectatio vel tristitia". Sed acidia est tristitia; ergo non est passio, immo sequens ad passionem.
Contra. a. Damascenus, ubi loquitur de passionibus, vocat ipsam acidiam passionem, quia huiusmodi tristitias vocat passiones, de quibus ibi loquitur.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod delectatio uno modo est terminus passionis delectabilis, alio modo est passio; similiter tristitia uno modo est terminus passionis tristabilis, alio modo est passio. Unde de delectatione, quae est terminus passionis delectabilis, loquitur Remigius, cum dicit quod delectatio est actus sine motu: passio enim cum motu est; unde delectatio illa non est passio, sed potius passionis terminus. Secundum ergo quod delectatio et tristitia sunt termini passionum loquitur Philosophus, dicens quod delectatio et tristitia sequuntur ad passiones. Nihilominus delectatio et tristitia passiones sunt: animus enim aliquando movetur fugiendo vel appetendo, et, cum in fine succumbit, terminus iste dicitur tristitia. Tristitia autem potest dici et de passione et de termino passionis, et sic bene concedendum est quod tristitia est passio. Tamen tristitia ista non dicitur peccatum, in quantum huiusmodi, nisi secundum quod volentibus nobis accidit vel non sine voluntate nostra: non enim de ratione illa pura qua est passio, est peccatum, immo poena, sed quia ulterius est voluntaria, ut dictum est.