IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 10
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 10
UBI PECCATUM GULAE PROHIBITUM FUERIT TEMPORE LEGIS NATURAE.
Decimo quaeritur ubi hoc peccatum prohibitum fuit tempore legis naturae, quia multi tunc isto peccato peccaverunt.
Sed contra. 1. Abstinere a pomo fuit quid minimum; sed maximum est abstinere ab immoderantia rerum magnarum, ut carnium et huiusmodi; hoc autem non fuit ibi prohibitum; ergo peccatum gulae non fui t prohibitum, quando fuit Adae prohibitus esus pomi.
Solutio: Concedimus quod in prohibitione, facta tunc Adae, facta est etiam prohibitio de omni esu immoderato. Unde Gregorius: "Plerumque pro culpa Adae gula committitur, etiam cum vilia sumuntur. Neque enim Adam solus, ut a pomo abstineret, prohibitionem accepit; etcum concupiscentes noxia tangimus, prohibita gustamus". Notandum ergo est quod praeceptum Adae fuit praeceptum disciplinae, et in illo fuit expressum ut non comederet de pomo; et per hoc innuebatur quod, si facta est prohibitio rei licitae et quasi minimae, ut pomi, quod multo magis prohibentur maiora. Potest etiam dici quod in illa prohibitione facta est generaliter omnis prohibitio cuiuslibet rei illicitae, quoniam illa prohibitio facta est Adae in quantum erat principium omnium hominum. Unde Gregorius: "Tanto longius a secundo parentereceditur, quanto per immoderatum esum, dum manus ad cibum tenditur, parentis primi lapsus iteratur". Et dicitur Adam primus parens, secundus vero Christus. Item, Gregorius: "Ea sumenda sunt quae naturaenecessitas quaerit, non quae comedendalibido suggerit", quasi diceret: lex naturae prohibet sumenda quae libido suggerit.