IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 11
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 11
UTRUM QUANTITAS ET QUALITAS CIBI SINT IN VITIO AUT SOLUS APPETITUS.
Et videtur quod sic, 1. per illud quod dictum est supra ab Isidoro et Gregorio. Sed contra. a. Dicit Gregorius: "Non cibus, sed appetitus est in vitio; Esau enim per lenticulam primogenita perdiditet Elias in eremo carnes comedendo virtutes servavit".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod hoc solvitur in Glossa su per illud Rom. 14, 17: "Non est regnum Dei esca et potus" ; ibi dicitur: "Usu horum non acquiritur "regnum Dei"sicut nec amittitur; non enim usus ciborum, sed concupiscentia est refrenanda. Non enim interest quidomnino alimentorum vel quantum quis accipiat, dummodo id faciat pro congruentia hominum cum quibus vivit, et pro personae suae et pro valetudinis suae necessitate, sed quantafacultate et serenitate animi iis careat, et cum oportet et etiam necesse est iis carere, ut dicere possit: "Scio abundare et penuriam pali"". Secundum hoc ergo dicendum quod nec substantia nec quantitas nec qualitas absolute accepta determinant rationem illiciti, sed solum in relatione ad appetitum vel appetitus in relatione ad haec. Et sic patet solutio.