IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 9
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 9
DE OPPOSITO GULAE.
ARTICULUS I.
Cui virtuti opponatur gula.
Sed contra. 1. Dicitur ad Rom. 13, 13: "Non in comessationibus et ebrietatibus" ; et dicitur comessatio gula. Sic ergo gula et ebrietas sunt duo peccata; ergo habent duo diversa opposita; sed sobrietas opponitur ebrietati, non gulae.
[Solutio]: Et dicendum quod proprie loquendo sobrietas opponitur ebrietati et gulae parsimonia. Unde Chrysostomus, in quadam Homilia, dicit: "Non ex parsimonia et physica diaeta, sed ex abundanti comestione etplenitudine". Potest tamen sumi large sobrietas, ut dicatur communiter moderatio tam in cibo quam in potu, et sic potest opponi utrique, et sic sumitur ad Titum 2, 12: "Sobrie eiiuste et pie vivamus".
ARTICULUS II
Cui praecepto opponatur gula.
Quod autem non opponatur praecepto primae tabulae, videtur, 1. quia praeceptum primae tabulae per se ordinat hominem ad Deum et primo; sed peccatum gulae, quod est peccatum carnale, primo deordinat hominem ad se ipsum et non ad Deum; ergo non opponitur praecepto primae tabulae; ergo videtur opponi praecepto secundae tabulae.
Contrarium patet per inductionem. a. Constat quod non praecepto primo secundae tabulae, in quo praecipitur honor parentum ; patet etiam quod non praeceptis ceteris, quoniam aut constant in iniuria in verbo, ut istud: "Non falsum testimonium dices", vel in iniuria in affectu, ut illud de non-concupiscentia, vel in iniuria in facto, et hoc vel quoad possessionem, ut illud: "Non furtum facies", vel quoad personam, et hoc vel propriam, ut illud: "Non occides", vel coniunctam, ut illud: "Non moechaberis". Sed nec gula quoad horum aliquod iniuriatur proximo; ergo neutrius tabulae praecepto opponitur.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod peccatum gulae potest considerari dupliciter: vel ratione sui vel ratione eorum quae ad ipsum consequuntur. Si primo modo, tunc non opponitur alicui praecepto nec oportet, quoniam gula deordinat hominem quoad se ipsum, sed praecepta data sunt ut ordinetur homo ad alterum, ut ad Deum vel ad proximum. In ipsis enim prohibetur manifesta iniuria Dei vel proximi, quae proprie debebat puniri, quoniam in ista homo convinci poterat propter manifestationem. Si secundo modo sumatur, tunc notandum est quod duo consequuntur, scilicet luxuria et otium carnale. Quantum ad primum, prohibetur in illo praecepto secundae tabulae de moechia vel concupiscentia uxoris ; unde Gregorius: "Dum satietate venter extenditur, aculei libidinis excitantur". Quantum autem ad otium carnale, opponitur tertio praecepto primae tabulae, ubi praecipitur quies spiritualis; unde Gregorius: "Gulae deditos levitas prorsus operis et otiositas sequitur. Unde scriptum est: "Sedit populus manducare et bibere"" etc.