Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 5

UTRUM CONTINGAT ESSE PECCATUM CIRCA DIMINUTIONEM CIBI SICUT CIRCA SUPERFLUITATEM.

Quinto quaeritur I. utrum contingat esse peccatum circa diminutionem cibi sicut circa superfluitatem.

Et videtur quod. sic, 1. per hoc quod dicit Gregorius: "Dum plus iusto caro restringitur, ab actione boni operis enervatur; et ideo necesse est ut quisque sic artem abstinendihabeat, ut non carnem, sed carnis vitia castiget". Et ideo ad Rom. 12, 1: "Rationabile sit obsequium vestrum". Ad quod ergo capitale reducetur hoc peccatum? Non videtur debere reduci ad peccatum gulae nec ad aliud multo magis.

2. Item, quaeritur: Si hoc semper sit peccatum, si quis intendit propter bonum minus comedere quam exigeret sua natura, quoniam non haberet tunc motum inordinatum et etiam videtur intentio esse bona, ergo non peccaret.

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod aliquis potest declinare a medietate sumendo minus quam necesse sit propter laudem hominum, et tunc hoc peccatum reducitur ad inanem gloriam, sicut hoc peccatum quo "hypocritae exterminant facies suas", Matth. 6, 16. Potest etiam aliquis declinare a medietate bona intentione et decipi in suo iudicio, perverse iudicando in hoc quod macerat carnem suam ultra quam deberet, ut si nesciat quid sit necessarium aut quid diminutum, dicimus quod tunc peccat, tamen hoc non est capitale peccatum nec proprie ad aliud capitale reducibile, quoniam tale peccatum non habet motivum, peccata vero distinguuntur secundum motiva perversae voluntatis, non secundum perversum rationis iudicium.

II. Sed gratia huius quaeritur: Ponamus quod aliquis dubitet; timet enim quod si nimis abstineat, quod non poterit vacare operibus debitis, timet iterum accipere, eo quod non possit subicere aut domare carnem. Peccatne talis accipiendo minus quam oporteat? Praeterea, quod istorum tacere magis expedit illi?

[Solutio]: Ad quod dicendum quod unus est timor spiritualis, qui debet esse in omni bono opere, de quo Iob 9, 28: "Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres" etc. Sed est alius timor dubietatis in eligendo, de quo est quaestio; et dicimus quod talis debet insistere securiori parti; securior pars videtur esse in abstinendo, quoniam in hoc vitatur suum periculum, scilicet ut non dominentur vitia.

III. Sed ulterius quaeritur: Secundum quod dicit Augustinus, in multis approximant superfluis necessaria quod non potest de facili discerni quid necessarium, quid superfluum. Quaeritur ergo si iste, qui ignorat quid necessarium, quid superfluum, accipit plus quam necessarium sit, peccat, quoniam, si esset certus quid esset necessarium, ultra non acciperet.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, si gaudet talis quia ignorat, nihilominus peccat; sed si tristatur et sit ita quod non possit discernere nisi per gratiam datam nec est sibi data, tunc dicimus quod non peccat. Hoc est quod dicit Augustinus, X Confessionum: "Quod saluti satis est, delectationiparum est, et saepe incertum fit utrum adhucnecessaria corporis cura subsidium petat an voluptuosa cupiditatis fallacia ministerium suppetat. Ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quidsatis sit moderationi valetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium voluptatis".

PrevBack to TopNext