IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 6
DE CIRCUMSTANTIIS GULAE.
1. Ponit autem Isidorus quatuor genera distinctionum in appetitu gulae, id est: quid, quando, quantum et quo modo appetitur. Quid ad rem ipsam pertinet quae appetitur; quando, si ante legitimum tempus quid appetatur ; quantum vero ad immoderationem refertur; quo modo ad impatientiam festinationis accipitur.
2. Item, Gregorius, super illud Gen. 25, 30: "Damihi de coctione hac", ponit quinque circumstantias, dicens in Glossa: "Sciendum quod nos quinque modis gulae vitium tentat. Aliquando enim indigentiae temporapraevenit; aliquando non praevenit, sed cibos lautiores quaerit; aliquando, quae sumenda sunt accuratius praeparari appetit; aliquando qualitatibusciborum et tempori congruit, sed in quantitate sumendi mensuram excedit; aliquando vero abiectumest quod desiderat, sed tamenipso aestu desiderii deterius peccat. Ionathas mortis sententiam meruit, quia in gustu mellis constitutum edendi tempus antecessit. Populus exAegypto ductus in eremo occubuit, quia despecto manna carnes petivit, quas lautiores putavit. Filiorum Heli prima culpa est quod ex voto eorum sacerdotis puer non de more vellet carnes de sacrificio accipere, sed coquendas quaerebat quas accuratius exhiberet" etc. Sic ergo ponit Gregorius quinque, Isidorus vero quatuor circumstantias; videtur ergo unus superfluus vel alter diminutus.
3. Praeterea, videtur quod uterque insufficienter eas assignat, quia aliquis religiosus, cui est prohibitum comedere carnes, comedit eas et comedendo peccat peccato gulae, non tamen quantum ad aliquam dictarum conditionum; ergo contingit esse peccatum gulae sine aliqua dictarum conditionum.
[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod Gregorius ponit quinque conditiones ipsius gulae, quae continentur hoc versu: Laute, praepropere, nimis, ardenter, studiose. Isidorus autem ponit quatuor, et tamen non est diminutus respectu assignationis Gregorii, immo sub una conditionum, quas assignat Isidorus, comprehenduntur duae illarum, quas assignat Gregorius. Unde sub conditione quo modo intendit includere duas conditiones, scilicet conditionem qualitatis ex parte appetentis in intellectu, et hoc dicitur studiose: studiose enim dicitur ex parte sollicitudinis in cognitione vel intellectu. Et sic non est controversia inter illos, immo Isidorus duas illas, quas distinguit Gregorius, comprehendit sub una conditione, quae est quo modo, quae est conditio ex parte qualitatis; unde in hoc non distinguuntur. Sed distinguit illas Gregorius per hoc quod una respicit affectum et alia intellectum; unde ita se habent et coincidunt invicem, quod haec conditio quid, quam assignat Isidorus, comprehendit illam quam assignat Gregorius, quae est laute, et quando hoc quod est praepropere, et quantum hoc quod est nimis, et quo modo hoc quod est ardenter et studiose, quia utramque qualitatem respicit, unam scilicet in affectu et alteram in intellectu. Et per hoc patet sensus istarum conditionum, quoniam non est ibi plus considerare nisi aut substantiam aut quantitatem aut qualitatem aut tempus sumendi cibos, et secundum ista sumuntur illae conditiones Isidori et Gregorii.
3. Ad illud quod obicitur quod deberent esse plures conditiones, dicendum quod non, sicut patet. — Et ad illud quod obicitur de religioso, qui sub prohibitione comedit carnes et tamen ad nullam harum conditionum pertinet hoc peccatum gulae: dicendum quod istae conditiones, quas determinat Isidorus et Gregorius, sunt conditiones generales, non conditiones secundum statum personae, et omnes conditiones generales, quae sunt istius peccati, comprehenduntur sub istis. Quod autem religiosus peccet comedendo carnes, hoc peccatum est secundum conditionem status et non secundum conditionem generalem, sicut est quod aliquis praelatus tenetur ad maiorem perfectionem abstinentiae quam subditus, et ideo peccat in aliquo quantum ad gulam in quo non peccat subditus, et hoc facit status personae et conditio status et non aliqua generalis conditio. Unde ista peccata gulae, quae sunt quoad conditionem personae, non continentur sub aliqua illarum conditionum, quia illae sunt generales conditiones, non respicientes status personae, et bene assignatae sunt secundum modum suum.