Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 7

DE MAGNITUDINE PECCATI GULAE.

Septimo quaeritur de magnitudine huius peccati.

Et videtur quod sit maximum, 1. cum sit origo aliorum; unde Glossa super illud: "Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum": "Luxuria, concupiscentia et superbia sunt ea quae venter generat". Sed venter non generat nisi ratione gulae; ergo gula origo est illorum trium, et ita maximum.

2. Item, super illud Matth. 4, 2: "Cum ieiunasset", Glossa Gregorii: "Nisi primum gula refrenetur, frustra contra alia vitia laboratur". - Item, Hieronymus: "Duo sunt vitia ex omnibus quae maxime homines decipiunt suis voluptatibus: gula et libido, quaedeponere eo est difficilius, quo eis uti est dulcius". Ex iis auctoritatibus videtur quod peccata carnalia sint maxima.

3. Item, hoc patet de gula, quoniam "per hanc victusest primus homo" et fuit occasio omnis mali ; ergo fuit maximum.

4. Item, Chrysostomus: "Adam incontinentia ventris expulit a paradiso; diluvium, quod fuittempore Noe, ipsa fecit; Sodomorum fulmina ipsa adduxit. Si enim fornicationis accusatio erat, sed tamen alterutrius poenae radix hincorta est. Quod Ezech.16, 49 signanter ostendit, dicens: "Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae"" etc. Et Isidorus quasi idem dicit. Sic ergo gula causa fuit maximarum poenarum, quae in Scriptura inveniuntur; ergo est maximum peccatum.

Contra. a. Peccata carnalia sunt minoris culpae et maioris infamiae, sed spiritualia e converso; ergo peccatum gulae non est maximum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod gula per se non est origo aliorum vitiorum, occasionaliter tamen disponit ad illa, maxime autem, quantum est de se, ad luxuriam. Unde Matth. 4, 2 in praedicta Glossa Gregorii: "Gula libidines inflammat, concupiscentiam carnis nutrit, quae repugnat legi mentis".

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud quod obicitur quae peccata sunt maiora, carnalia an spiritualia? dicimus quod, simpliciter loquendo, spiritualia; tamen quoad aliquid potest dici quod carnalia. Potest enim anima inclinari ad peccatum vel ex proprio defectu eius in se vel ex fomite qui est in carne: primo modo inclinatur ad peccata spiritualia, secundo modo ad carnalia. Si ergo maioritas attendatur ratione fortioris inclinationis, ad quam consequitur maior et gravior pugna, cum haec sit inclinatio fomitis, sic quoad hoc potest dici quod peccata carnalia sunt maiora. Et sic dicit Gregorius hic: "Nisi prius refrenetur" etc. et similiter alia auctoritas Hieronymi. Tamen spiritualia simpliciter sunt maioris culpae, cum ad haec inclinetur anima ex se.

3—4. Ad aliud autem quod obicitur quod maximum est, eo quod pro eo maximae sunt poenae inflictae dicimus quod, quamvis tantae poenae consecutae sunt, non tamen hoc est propter peccatum gulae tantum, sed propter mala consecuta ad hoc peccatum, de primo parente scilicet, quia prohibitio facta fuit ei, in quantum in ipso erat tota posteritas vel materialiter quoad corpus vel in specie et similitudine quoad animam ; unde idem peccatum non tantum esset in alio punitum. Similiter patet de poena diluvii, quoniam ibi consecutum est peccatum luxuriae cum personis quae ritum religionis habebant. Unde Gen. 6, 2: "Videntes filii Dei filiashominum". Et est vis facienda in hoc quod dicit filii Dei ; unde fuit ibi quasi peccatum enorme. Praeterea, homines tunc maxime erant carnales et erat maxima inclinatio ad peccata carnalia, et ideo ad revocandum a carnalitate illa graviter puniebatur peccatum illud. De Sodomis patet, quoniam ibi committebatur luxuria contra naturam.

Per haec patet solutio ad omnia obiecta.

PrevBack to TopNext