Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 6, D. 1, C. 8

UTRUM PRUDENTIA CARNIS SIT PECCATUM.

Octavo quaeritur de prudentia carnis utrum sit peccatum.

Et videtur quod sic. 1. Prudentia carnis deordinat ad gulam sicut prudentia spiritus ordinat ad sobrietatem; sed in genere boni aut virtutis non tantum ponitur sobrietas, sed etiam prudentia spiritus; ergo in genere mali vel peccati non tantum ponitur gula, sed etiam prudentia carnis.

2. Item, hoc idem videtur, quoniam ex opposito dividuntur, sicut patet per illud ad Rom. 8, 6: "Prudentia carnis mors est, prudentia spiritus vita et pax, quoniam prudentia carnis inimica est Deo".

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod prudentia carnis duo habet in se, scilicet cognitionem ipsorum quae caro expetit, et sic non est malum aut peccatum nec sic proprie opponitur prudentiae spiritus, sed tantum sunt ut disparata, quoniam scire malum non est malum, sicut ostendit Augustinus, in I De libero arbitrio. Habet iterum inclinationem ad ea quae caro expetit sicut prudentia spiritus ad ea quae spiritus expetit, et sic concedimus quod opponitur, et sic intelligitur quod dicitur ad Rom. 8, 4—8. Et tunc concedo quod est malum, prout est inclinativum ad peccatum; et in quantum est ad hoc, dicitur malum. Nec tamen ex hoc sequitur quod sit peccatum. Nec iterum sequitur prudentia spiritus, ei opposita, est virtus, ergo illa erit peccatum, quoniam non opponitur ei ratione complementi virtutis, sed ratione dispositionis antecedentis ad virtutem. Prudentia enim carnis est tantum occasio ad peccatum, sed prudentia spiritus non tantum est occasio ad bonum, sed essentialis dispositio. Unde, si aliquis habeat prudentiam carnis inclinantem ipsum ad peccatum, non tollitur ab eo esse virtutis nec prudentia spiritus, sed solum si haberet vitia ad quae disponit ut gula aut luxuria.

PrevBack to TopNext