Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 9

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 9

DE DIFFERENTIIS PECCATI LUXURIAE.

Nono quaeritur de differentiis luxuriae, quae assignantur alio modo: fornicatio, adulterium, stuprum, sacrilegium, incestus, peccatum contra naturam;et sunt istae differentiae luxuriae prout sunt in facto.

ARTICULUS I

De numero differentiarum luxuriae.

Est autem fornicatio luxuria, qua solutus solutam naturali usu cognoscit; et intelliguntur solutus et soluta a vinculo coniugii et consanguinitatis et affinitatis, Ordinis, religionis vel voti continentiae; naturalis usus intelligitur ad differentiam illius usus qui est contra naturam. Adulterium vero est luxuria, qua coniugalis thorus violatur: unde dicitur adulterium quasi accessus ad thorum alienum. Stuprum est luxuria, qua virginalis incorruptio dissipatur. Sacrilegium, etsi commune sit ad laesionem cuiuslibet rei sacrae, hic tamen accipitur pro laesione personae sacrae, et taliter, scilicet per vitium luxuriae: unde sacrilega luxuria melius dicitur; huiusmodi autem est coitus contra votum continentiae, ut quando aliquis violatur vel in se - ut cum in sacris Ordinibus constitutus vel religiosus peccat cum aliqua soluta - vel in altero, ut cum aliquis peccat cum sanctimoniali vel aliqua cum sacerdote. Incestus est coitus contra consanguinitatem vel affinitatem vel compaternitatem commissus. Peccatum contra naturam est luxuria, qua naturalis usus coeundi maris et feminae pervertitur, et istud ignominiosissimum et maximum peccatum est.

ARTICULUS II

De ratione numeri differentiarum luxuriae.

Harum autem differentiarum rationem numeri inquiramus: nam istae differentiae accipiuntur penes inordinationem, quae accidit in coitu.

Inordinatio ergo aut privat ordinem naturae aut ordinem virtutis. Si ordinem naturae, aut igitur privat ordinem naturae simpliciter, et sic est peccatum contra naturam; aut ordinem naturae post multiplicationem limitatae, et sic est incestus: postquam enim multiplicata est natura hominis, limitanda erat ut nec fratres cum sororibus et sic deinceps, prout castitas hominis naturalis requirebat vel caritas inter homines conservanda. - Si vero privat ordinem virtutis, ut castitatis, istud diversificatur dupliciter, quia aut privat ordinem castitatis quae est voto firmata, et sic est sacrilega luxuria; aut castitatis quae non est voto firmata, quae est triplex: virginalis, coniugalis, vidualis. Si privat ordinem castitatis virginalis, sic est stuprum; si coniugalis, adulterium; si vidualis, fornicatio. Et sic patet numerus differentiarum.

ARTICULUS III.

De aliis differentiis luxuriae quas ponit Apostolus.

Suppositis istis differentiis, cum ponantur aliae differentiae, ad Ephes. 5, 3, ubi dicitur: "Fornicatio et omnis immunditia non nominetur in vobis" ; ad Col. vero ponantur quatuor: "fornicatio, immunditia, concupiscentia, libido" ; ad Gal. vero 5, 19 ponantur quatuor: "fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria", potest quaeri qualiter istae differentiae se habeant inter se et ad praedictas differentias.

1. Cum enim dicatur ad Col. 3, 5, su per illud: "Fornicatio" etc.: "Fornicatio est omnis concubitus praeter legitimum concubitum", erit ergo fornicatio commune ad omnem differentiam illius peccati.

2. Similiter concupiscentia mala commune videtur esse ad omnem differentiam illius peccati. Dicitur enim in Glossa quod "concupiscentia mala est de aliena uxore vel de aliena re", Sed hoc est generale; ergo per concupiscentiam non intelligitur specialis differentia.

3. Similiter potest obici de libidine. Libido enim generale est, etiam secundum quod ibi ponitur in Glossa ; dicitur enim "ardor per quaslibet turpitudjnes discurrens". Sed ita est de ardore luxuriae; restat ergo quod commune est. Potest ergo quaeri qualiter ab aliis distinguatur.

4. Eodem modo potest obici, ubi agitur de operibus carnis, ad Gal.: luxuria enim dicitur "quaelibet superfluitas", impudicitia autem "non pudice vivere". Haec autem communia sunt; non ergo recte ponuntur in divisione.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter ponuntur differentiae primo dictae et aliter illae quae subiunguntur. Differentiae enim primo dictae ipsius luxuriae attenduntur secundum differentias personarum, cum quibus est illicitus concubitus. Unde dicit Gelasius: "Aliud est fornicatio, aliudstuprum, aliud adulterium, aliud incestus, aliud raptus. Fornicatio, licet videatur esse genus cuiuslibet illiciti coitus, tamen specialiter intelligitur inusu viduarum et meretricum et concubinarum; stuprum autem proprie dicitur virginisillicita defloratio, quando, non praecedente coniugali pactione, utriusque voluntatevirgo corrumpitur; adulterium vero est alieni thori violatio; incestus est consanguinearumvel affinium abusus; raptus admittitur, cum puella a domo patris violenter abducitur".

Aliae vero differentiae huius peccati non sumuntur universaliter secundum differentias personarum. Illae autem duae differentiae, quae ponuntur ad Ephes., attenduntur in hoc quod "fornicatio" attenditur cum soluta et consentiente, "immunditia" vero continet in se omnem aliam differentiam. — Differentiae vero, quae ponuntur ad Col., in hoc distinguuntur quod "concupiscentia" vel "fornicatio" attenduntur secundum actum exteriorem illicitum cum differentibus personis, scilicet soluta vel non soluta, manente lege naturae; non manente autem lege naturae, dicitur "immunditia" quantum ad actum exteriorem, "libido" vero quantum ad actum interiorem. Vel aliter, ut "immunditia" dicatur contra naturam ratione rei, cum qua est coitus, "libido" vero ratione modi coeundi vel voluntatem libidinosam explendi. — Quatuor vero differentiae, quae ponuntur ad Gal., distinguuntur, ut "fornicatio, immunditia, impudicitia" speciales determinent differentias secundum quasdam differentias personarum, "luxuria" vero omnem illicitum modum praeter illos tres comprehendat ; "fornicatio" autem dicitur illicitus concubitus, secundum naturam tamen, cum soluta, "impudicitia" vero cum coniugata vel Deo dicata, "immunditia" vero in eo quod est contra naturam vel cum non perducitur ad actum, ut in pollutione extra vas debitum.

[Ad obiecta]: 1. Per hoc possunt solvi quae obiecta sunt. Cum enim dicitur ad Col. quod " "fornicatio"est ouinis illicitus concubitus praeter legitimum", non intenditur generaliter de omni specie luxuriae praeter illam quae aliquando fit cum coniugata, sed de illicito concubitu, secundum naturam tamen, ut dividatur ex opposito contra alias tres differentias: " "concupiscentia"enim estcum aliena uxore", secundum quod ibi appropriatur, et ita non accipitur ibi communiter.

2. Et per hoc solvitur illud quod secundo obiciebatur. Licet enim dicatur ibi "concupiscentia" respectu alterius rei, hoc non est quantum ad differentiam huius peccati.

3. Similiter "libido" non dicitur quicumque ardor luxuriae, "sed qui discurrit per turpitudines" ; turpitudines autem dicuntur, quando indebite modo per quascumque partes corporis quis luxuriatur, non tamen cum re alia, contra naturam. Et per hoc solvitur illud quod tertio est obiectum.

4. Ad alia vero dicendum quod "luxuria" et "impudicitia" non accipiuntur communiter, sed per appropriationem, sicut supra dictum est in differentiis assignatis.

PrevBack to TopNext