IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 4
QUARE FORNICATIO DICATUR ESSE PECCATUM IN CORPUS.
1. Sicut dicit Gregorius, quaedam sunt peccata spiritualia, sicut quinque peccata capitalia, quaedam carnalia, sicut gula et luxuria. Si ergo ideo luxuria dicitur "peccatum in corpus" quia carnale, eadem ratione gula debet dici peccatum in corpus; ergo, si nec hoc, nec illud.
2. Item, si ideo dicitur "peccatum in corpus", quia corpus contaminat, sicut videtur per Glossam ibidem, quae dicit: "Fornicatio non tantummodo animam, sed et corpus contaminat" ; et alia Glossa: "Non sine desiderio carnis anima, quae habet proprium motum, concupiscit carnaliter". Sed huiusmodi ratio duplex videtur esse in peccato gulae: contaminat enim et concupiscit anima, quae habet motum proprium, per desiderium carnis corporaliter; ergo videtur esse "peccatum in corpus" sicut luxuria. Si vero ideo dicitur "peccatum in corpus" quia per corpus exercetur, eodem modo homicidium debet dici "peccatum in corpus", quia exercetur per corpus, quod manifestum est.
3. Item, super illud I Cor. 6, 16: "An nescitis" etc., dicit Glossa: "Fornicatio ambos unum facit, ut quo modo in natura, sic in macula sintunum". Sed unum dicuntur esse in natura, quia fit naturarum commixtio in illo actu ; ergo, si eodem modo "sunt unum in macula", sicut dicit Glossa, videtur quod in macula eorum sit commixtio quaedam; sed istud non videtur verum, quia alia est imago in viro et alia in muliere, et alius est ibi actus et alius; ergo, si macula est deformatio imaginis, videtur quod sint separatae maculae fornicatricis et fornicantis.
[Solutio]: Ad istud videtur respondere Glossa, dicens: "Extra vinculum concupiscentiae carnalis sunt cetera peccata, etsi per corpus generantur, hic autem [anima]est sub carne, immo quasi facta est caro, ut simul possit dici totus homo caro".
[Ad obiecta]: 1—3. Ad id ergo quod obicitur quod utrobique est delectatio carnalis, in gula scilicet et luxuria, communis: dicendum quod delectatio carnalis, secundum quod communicat anima carni, et corpus contaminat et agitur etiam per corpus: unde communis est gulae et luxuriae; sed istud est speciale in luxuria quod totaliter ratio in actu isto absorbetur, quia vis libidinis facit quamdam agglutinationem ipsius animae cum carne; unde Glossa dicit ibidem: "In solo opere fornicationis commisceri animumfacit vis libidinis cum ipsa carne, et unum cumipso fieri cui agglutinatur" ; ista enim vis plus est corrupta quam ceterae, sicut dictum est. Praeterea, ipsa vis generativa est vis intima inter omnes vires in anima: unde prima in ascendendo; quare in infimo est vis generativa, secunda nutritiva, tertia motiva sensibilis interior et exterior. Unde quando ratio, quae supremum est in via illa, descendit ut uniatur cum corpore, tunc dicitur ei agglutinari, quia inclinatur in maximam subiectionem; unde, si uniretur sensibili interiori vel exteriori, non esset tanta rationis inclinatio nec subiectio tanta; unde Glossa dicit ibidem, I Cor. 6, 18: "Libidinis ardore, quo nullus maior est, voluptascorporis animum tenet servum". Unde summa rationis est quod ratione vehementis absorbitionis ipsius rationis et subiectionis et agglutinationis, dicitur luxuria "peccatum" esse "in corpus" ; haec autem omnia non est reperire in aliis peccatis etiam carnalibus.