Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 5

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 5

DE CONDITIONIBUS PECCATI LUXURIAE.

Quinto quaeritur de conditionibus huius peccati.

1. Et quaeritur, cum multae sint conditiones istius peccati, scilicet visus et alloquium, contactus et oscula, quid est quod solum inter huiusmodi conditiones visus prohibetur, Matth. 5, 28: "Qui viderit mulierem" etc. Nonne plus inflammant colloquia et propinquiora sunt illi facto? Unde Eccli. 9, 11: "Colloquium eius quasi ignis exardescit", et multum habetur in illo capitulo de ista materia. Quare videtur quod potius deberet prohiberi colloquium quam visus.

2. Item, prohibetur in Evangelio irasci et concupiscere, sicut patet Matth. 5, 22-28, et quaerit Chrysostomus unde est hoc quod, cum prohibetur ira, ponitur sine causa, unde in littera Graecorum est: "Omnis, qui irascitur fratri suo inaniter vel sine causa", et cum prohibetur visus ad concupiscendum, sine omni conditione ponitur. — Item, ad Rom. 7, 7 sine omni conditione prohiberi dicitur concupiscentia, cum dicitur: "Non concupisces" ; prohibetur autem Exod. 20, 14. Unde est ergo quod ira cum conditione prohibetur, ipsa vero concupiscentia luxuriae simpliciter?

3. Item, iste videt inimicum suum et ex hoc movetur ad iram; quare ergo, cum debeat esse omnis perfectio in Evangelio, non prohibetur ipse visus in ira sicut in luxuria?

4. Item, quaedam conditiones determinantur in peccato gulae et luxuriae; unde est hoc quod in peccatis spiritualibus non determinantur similiter conditiones secundum gradus procedendi ad illa peccata?

5. Item, peccatum luxuriae habet conditiones quasi e diverso peccato gulae secundum gradus ordinatas, id est habet conditiones ordinatas, et gula non. Unde hoc est ?

6. Item, quaeritur si in omnibus istis conditionibus luxuriae est mortale peccatum. Et videtur quod sic, quia prima, scilicet visus, videtur prohiberi Matth. 5, 28; sed nihil prohibetur nisi peccatum mortale; ergo, si visus est mortalis, multo fortius conditiones sequentes.

Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod per hoc quod visus prohibetur, qui prima conditio est in luxuria, per consequens datur intelligi illas prohiberi quae maxime ipsi actui appropinquant. Unde Augustinus de huiusmodi malo prohibito visu dicit: "Non dicatis vos habere pudicos animos, si oculos habetis impudicos, quia impudicus oculus impudici cordisest nuntius et, tacente lingua, aspectu mutuo corda nuntiantur impudica".

2. Ad aliud dicendum quod secus est in motu irae et in motu concupiscentiae, quia actus concupiscentiae propinquissime exit a fomite vel ex stimulo carnis, concupiscentiae, dico, quae est in luxuria. Sed aliter est de ira, quia contingit irasci secundum quod est poenale et contingit illud dirigere, sicut est in ira per zelum, ubi dirigitur ipsa ira per zelum. Istam vero concupiscentiam, quae egreditur a fomite, non contingit dirigere nisi per matrimonium; quare ipsa concupiscentia propter huiusmodi vehementem corruptionem simpliciter prohibetur, Unde Chrysostomus: "Quicumque sibi concupiscentiam colligit, nullo cogente, feram hanc inducit cogitationi".

3. Ad aliud quod obicitur de videre, dicendum quod propter nimiam pronitatem hominis carnalis ad motum concupiscentiae prohibetur primus gradus tamquam dispositio antecedens; sed ex alia parte non est tanta pronitas ad iram, ideo non prohibetur ipsum videre ex cuius et aspectu excitatur ira: sensum enim sequitur ipsa delectatio vel tristitia ; sed ex alia parte magis trahitur per visum ad concupiscentiam quam ex hac parte ad tristitiam, ratione naturae magis ex hac parte corruptae.

4. Ad aliud dicendum quod anima multum ex fomite vel ex stimulo carnis trahitur; ideo conditiones sunt ex parte ista quae discerni possunt, scilicet in iis duobus peccatis, scilicet gula et luxuria, ab homine carnali et spirituali; ideo in iis duobus peccatis, cum sint conditiones apparentes, ad vitandum notantur; in peccatis autem spiritualibus, cum non sint conditiones et gradus manifesti nobis, non notantur.

5. Ad aliud quod obicitur de ordine, dicendum quod videre mulierem contingit dupliciter: vel secundum quod ex pulcro sequitur voluptuosum vel curiosum. Primo modo pertinet ad luxuriam, secundo modo pertinet ad avaritiam sive concupiscentiam oculorum; unde ipse visus ramificatur hoc modo. Visus ergo est prima conditio, secundum quod sequitur voluptuosum, ad ipsum actum luxuriae. Unde ordinantur ipsae conditiones secundum quod ordinantur ad ipsum actum luxuriae vel remote vel magis propinque. Unde visus est rei distantis magis longe, alloquium rei magis propinquae, tactus est coniunctio aliorum membrorum, osculum vero oris est. Unde Prov. 7, 13: "Apprehendens deosculabafur iuvenem".

6. Ad aliud dicendum quod, si concupiscere sit tale quod, "si facultas sit, peragatur", sic erit mortale luxuriari in visu. Vel potest esse concupiscere citra consensum rationis vel non-prohibitionem tempore opportuno, et tunc non erit mortale. Unde notandum quod Apostolus dicit, ad Ephes. 5, 4: "Turpitudo aut stultiloquium" etc.: " "Turpitudo in osculiset amplexibus, stultiloquium", utblanda verba et scurrilia". Unde, Prov. 5, 3: "Favus distillans" etc.; et post sequitur: "Novissima vero eius sunt amara quasi absynthium et quasi gladius biceps".

PrevBack to TopNext