IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 6
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 6
DE QUANTITATE PECCATI LUXURIAE.
Et videtur quod sit maius omni alio peccato, 1. per hoc quod dicitur I Cor. 6, 18, in Glossa: "Ardorelibidinis, quo nec ullusmaior est, voluptas corporis animum servum tenet". Sed secundum quantitatem libidinis, ut videtur, determinatur quantitas peccati; quare videtur quod sit maximum peccatum in genere.
2. Item, Isidorus: "Magis per carnis luxuriam humanum genus subditur diabolo quam per aliquod aliud peccatum". Quare, cum per quodlibet peccatum mortale subiciatur homo diabolo, videtur quod istud sit maximum, cum maxima fiat per illud subiectio.
3. Item, ratione tentationis istud ostenditur, quia dicit Augustinus: "Interomnia christianorum certamina duriora sunt praelia castitatis, ubi quotidiana est pugna, sed rara est victoria". Ergo, cum nulla sit durior tentatio diaboli quam per luxuriam, videtur ex hoc quod ipsa luxuria in genere sit maximum peccatum.
4. Item, ratione damni ostenditur quod sit maximum, quia dicit Hieronymus: "Nulli periculosius sumunt corpus Christi quam luxuriosi".
Ad oppositum est a. quia hoc est peccatum carnale; sed peccata carnalia, sicut vult Gregorius, sunt minoris culpae quam spiritualia; ergo etc.
b. Item, ubi est maior pronitas, ibi est maior excusatio peccati; sed inter omnia peccata est maior pronitas in hoc peccato; quare videtur quod inter omnia mortalia sit minimum peccatum.
[Solutio]: 1-4. Ad quod dicendum quod istud peccatum dicitur a Sanctis maius aliis peccatis pluribus de causis. Prima est propter vehementem ardorem libidinis quae est in hoc peccato, secundum quam anima copulatur carni, et hoc modo accipitur illa Glossa I Cor. 6, 18. — Secunda causa est propter generalitatem peccantium, et secundum hoc intelligitur auctoritas Isidori ; unde peccatum comparatur sagenae diaboli, Habac. 1, 15—17 et Eccle. 7, 27; unde sicut in sagena magni pisces et parvi capiuntur, ita peccato luxuriae magni et parvi detinentur. - Tertia causa est ratione foeditatis, quia foedius est inter cetera peccata et maiorem foeditatem reddit in homine; et sic intelligitur Hieronymi auctoritas, quia est foeditas ex parte animae et ex parte corporis in hoc peccato; unde; cum tales accipiunt pretiosissimum corpus Domini nostri Iesu Christi, idem est propter nimiam eorum foeditatem acsi proiceret aliquis illud in lutum. - Quarta causa est propter rationem duplicis tentationis, hostis scilicet et carnis ; non sic est in peccatis spiritualibus haec duplex tentatio, et etiam, quamvis pos-sit esse in gula haec duplex tentatio, non tamen est ita vehemens. Sic ergo istud peccatum dicitur maximum quadruplici de causa: prima est ratione libidinosi ardoris, secunda ratione generalitatis, tertia ratione foeditatis, quarta ratione duplicis tentationis; quae duplex tentatio vel non est in aliis peccatis sicut in spiritualibus, vel si sit illas re perire in aliquo, sicut in peccato gulae, non est tamen ita vehemens. - Dicitur tamen istud peccatum, etsi excedat alia in istis conditionibus, minus simpliciter in genere et minori poena dignum peccatis spiritualibus; in aliqua tamen specie posset etiam bene excedere peccata spiritualia.