IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 7
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 7
DE COMPARATiONE PECCATI LUXURIAE AD SUPERBIAM.
Septimo quaeritur de comparatione huius peccati ad peccatum superbiae, utrum scilicet superbia inducat in peccatum luxuriae aut e converso.
Et videtur quod non, 1. quia peccatum superbiae est de maxime spiritualibus et in quo primo per contemptum recedit spiritus contumax a Deo, luxuria vero est de maxime corporalibus, sicut dictum est ; ergo, cum maximam habeant disparationem, unum, ut videtur, non inducit in alterum: in primo enim est tentati o ipsius spiritus secundum se, in secundo vero est tentatio ex stimulo carnis vel ex fomite.
Ad oppositum est a. quod dicit Isidorus ; dicit enim sic: "Sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem libidinis, ita per humilitatem mentis salva fit castitas carnis". Ergo videtur quod sit quaedam pronitas ad luxuriam ex peccato superbiae.
b. Item, "primus parens per superbiam contra Deum tumuit, ·et statim sensitcarnis libidinem et pudenda operuit". Quare videtur quod peccatum superbiae ordinetur ad hoc peccatum.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod Dominus ordinavit in poenam ut ille, qui primo peccavit per superbiam, non tantum haberet poenam spiritualem, sed corporalem in praesenti. Duplex est enim poena: poena scilicet condemnans, quae est in futuro, et est poena corrigens; illa quae est in praesenti, et hac punitur ipse superbus, cum permittitur cadere in peccatum luxuriae, ut sic humilietur. Unde Isidorus: "Deus nonnunquamdeicit occultam mentis superbiam per carnis manifestam ruinam", non quod per se ordinet superbia ad hoc peccatum, sed ut per huiusmodi casum superbus confundatur et poeniteat et in sensum suae infirmitatis veniat.
Unde notandum quod duplex est ordo peccati ad peccatum: vel ex dispositione peccati secundum se, unde ordinatur ad alterum, sicut invidia ad superbiam in spiritualibus et luxuria ad gulam in carnalibus, et talis ordo non est inter luxuriam et superbiam, cum sint maxime disparata, sicut obiciebatur. Alius ordo est secundum dispositionem divinam, qua vult reducere peccatorem ad poenitentiam, et per hoc permittit cadere superbum in peccatum luxuriae, ut sic, confusione reducente, ad gloriam confundatur et in sensum suae infirmitatis salubriter veniat et sic humilietur.