Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 4, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 8

DE OPPOSITO LUXURIAE.

Octavo quaeritur de opposito huius peccati et in genere boni et in genere mali.

Et quaero sic: Virtus est habitus in medietate consistens, sicut dicit Philosophus ; castitas ergo, cum sit virtus, respicit medium; et luxuria est unum extremorum, sonans in vitium superfluitatis; quaeritur quid est aliud extremum sonans in diminutionem.

1. Si dicatur esse insensibilitas extremum, secundum Philosophum, quaeritur quid sit extremum secundum theologum. Sicut enim luxuria est indifferenter coire cum quacumque, quod sonat in superfluitatem, ita videtur quod debeat esse etiam secundum theologum aliquod extremum secundum diminutionem.

2. Si dicatur quod non-coire est illud extremum, id est abstinere a coitu, sic poneretur in extremo virginitas; sed hoc non est verum, cum virginitas reputetur pro nobiliori bono. Unde Ambrosius: "Virginitas replet paradisum, nuptiae replent mundum". Ergo illud, cum sit nobilioris conditionis, non determinabitur in genere peccati.

Respondeo: 1-2. Ad primum dicendum quod castitas ponitur medium inter superfluitatem et indigentiam, et ponitur medium quoad indigentiam, sicut dicebatur, insensibilitas, quoad superfluitatem luxuria. Sed apud theologum non semper determinatur virtus in ratione medii, sicut patet et dictum fuit superius, quod etiam dare omnia et meritorie poterat quis propter Christum, quod sonaret in vitium apud philosophum: unde trahibile est per huiusmodi finem in implentibus opus consilii; ita ex parte ista potest esse quod ipsum continere sit ultra rationem praecepti et stet in ratione consilii, sicut innuitur in Matth. 19, 11-12; facta distinctione eunuchorum, subinfert Dominus: "Qui potest capere, capiat", quasi dicat: istud est opus consilii, non praecepti. Sed si vellemus accipere medium et extrema in castitate coniugali, bene possemus: coire cum non-sua indifferenter est extremum unum sonans in superfluitatem; est autem aliud sonans in diminutionem: non solvere cui debet et quando debet et cum aliis circumstantiis debitis, istud est ex parte indigentiae; medium vero est reddere cui debet et quando debet etc. Nec oportet quod virginitas sit extremum, quia sistit ulterius in ratione consilii.

Sed cum fuit datum praeceptum hoc: "Crescite et multiplicamini", Gen. 1, 22 in statu naturae conditae, et Gen. 9, 1 in statu naturae corruptae, essetne tunc peccatum in virginitate permanere et transgressio praecepti? — Dicendum quod non, sed est elevatio ultra praeceptum; si enim iste contineret, per alium fieret multiplicatio vel posset fieri. Et etiam est elevatio per huiusmodi continentiam ultra eum cui fit praeceptum: praeceptum enim ratione infirmitatis fit, ad minus in statu naturae corruptae. Sed quando facta est multiplicatio, planum est quod continere universaliter non est peccatum, sed est excellentissimum et vincens infirmitatem nostram. Unde coniugium in statu naturae corruptae concessum fuit in remedium propter infirmitatem nostram, quod innuit Apostolus, I Cor. 7, 9 dicens: "Melius est nubere quam uri" ; unde non dicit statum perfectionis sicut dicit ipsa virginitas.

PrevBack to TopNext