IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 1, C. 1
UTRUM OMNE PECCATUM CARNIS DICATUR FORNICATIO.
Ad primum sic: 1. Secundum aliam translationem dicitur, Exod. 20, 14, unum praeceptum secundae tabulae: "Non fornicaberis" ; sed constat quod in illa prohibitione prohibetur "omnis illicitus concubitus" carnis; ergo omnis illicitus concubitus carnis est fornicatio.
2. Item, Augustinus: "Omnis immunda pollutio fornicatio dicitur". Sed omne peccatum carnis immunda pollutio dicitur; ergo est fornicatio.
3. Item, I Cor. 6, 18 dicitur: "Fugite fornicationem; omne enim peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat" ; et loquitur ibi de illicito concubitu communiter; ergo omnis illicitus concubitus est fornicatio.
Contra. a. Fornicatio est unum peccatum speciale, dividens contra adulterium et alia, sicut patet ab Augustino, De adulterinis coniugiis, ubi dicitur: "Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur autem ab incestu".
b. Hoc idem potest accipi per hoc quod inter opera carnis unum speciale peccatum computatur fornicatio, quod dividitur contra immunditiam et impudicitiam.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod fornicatio aliquando accipitur generaliter pro quocumque peccato mortali, secundum quod accipitur in Psalmo: "Perdidisti omnes qui fornicantur abs te". Aliquando vero accipitur pro peccato carnis communiter, secundum quod accipitur I Cor. 6, 18. Aliquando vero pro illicito concubitu cum soluta, et hoc proprie, et sic dividit contra adulterium et alia. Aliquando vero accipitur pro concubitu in secundis nuptiis, et hoc modo dicit Chrysostomus: "Secundam quidem accipere licitum est, iuxta praeceptum Apostoli, secundum autem veritatis rationem est fornicatio; sed cum, permittente Deo, publice et licentercommittitur, fithonesta fornicatio" Et hoc modo fornicatio dicit divisionem suae carnis in plures, et non determinat peccatum; reliquis autem modis determinat peccatum vel generaliter vel specialiter vel specialissime.