Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 3, C. 1

QUIBUS EX CAUSIS ACTUS CONIUGALIS SIT PECCATUM.

Ad primum sic: 1. Dicit Gregorius: "Tunc solum coniuges in admixtionesunt sine culpa, cum non proexplenda libidine, sed pro suscipiendaprole miscentur". Ex quo videtur quod alia de causa si fiat concubitus, est peccatum.

2. Hoc etiam videtur per hoc quod addit, dicens: "Paulus, cum quosdam in Ecclesia incontinentesrespiceret, concessit minora, ut maiora declinarent, dicens: "Propter fornicationem unusquisque suam habeat uxorem"".

3. Item, Ambrosius: "Qui non causa procreandae sobolis, sed explendae libidinis, sibi invicem copulantur, non tam coniuges quam fornicarii videntur".

4. Et dicit Hieronymus: "Sicut non omnis congregatio haereticorum Ecclesia Christi dici potest, sic non omne matrimonium, quo uxor [non] viro suo secundum praecepta Christi coniungitur, riteconiugium appellari potest, sed magisadulterium". Secundum hoc videtur quod causa prolis procreandae si fiat coniunctio viri cum coniuge, solummodo non sit peccatum.

Sed e contra, a. habetur per hoc quod dicitur ab Augustino: "Redde debitum; si non exigis, redde; pro sanctificatione perfecta Deus tibicomputabit" ; et iterum: "Quisquis compatiens infirmitati uxoris redditet non exigit debitum, quantum ad hoc securusexpectat diem novissimum".

b. Item, XXXII, quaest. 2, dicitur quod causa vitandae fornicationis potest quis uxorem suam cognoscere sine peccato, ubi dicitur: "Secunda institutio coniugii est propter illicitum motum eliminandum extra paradisum facta, ut infirmitas, prona in ruinam turpitudinis, honestate exciperetur coniugii".

[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum Augustinum, De bono coniugii: "Debent sibiconiugati non solum sexus sui commiscendi fidem procreandorum liberorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas, verum etiam infirmitatis invicemexcipiendae, ad illicitos concubitus evitandos, mutuam quodam modo servitutem". Secundum hoc ergo dicendum est quod tribus de causis fit convenienter concubitus coniugalis: vel causa prolis procreandae vel causa debiti reddendi vel causa vitandae fornicationis.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem dicendum est quod illud verbum Gregorii, quo dicitur: "Tunc solum coniuges in admixtionesunt sine culpa", intelligendum est quod talis admixtio causa prolis procreandae potuit esse sine culpa, hoc est cum nulla fuit culpa: sic enim constitutum fuit coniugium; sed nunc, si fit alia de causa, non est sine culpa originali praecedente, licet sit sine culpa actuali. — Vel aliter potest notari exclusio, ut dicatur tunc admixtio causa prolis procreandae solum sine culpa fieri, cum non admiscetur de libidinis motu.

2. Ad secundum vero dicendum quod quod dicit Gregorius de concessione minorum ad vitationem maiorum potest intelligi de illo qui cognoscit coniugem pro explenda libidine: tali enim permittitur quod minus est ad vitandum maius peccatum, scilicet fornicationem, et secundum hoc concessio dicitur pro permissione. Si vero concessio acciperetur aliter, tunc diceretur quod concessit actum coniugalem, id est concessum ostendit, propter vitandam fornicationem, non quia actus coniugalis sit minus peccatum, sed quia contingit fieri cum minori peccato.

3. Ad tertium dicendum quod illud quod dicit Ambrosius quod "qui solum explendae libidinis causa copulantur, fornicariividentur", potest sic exponi de primo consensu: qui enim ad invicem consentiunt non affectu maritali, sed affectu fornicario, non sunt dicendi coniuges, sed magis fornicarii. Si vero de iam copulatis intelligitur, oportet tunc referre ad ipsum motum, ut motus ille plus referatur ad libidinem quam ad coniugium. Dicit enim Augustinus: "Ad hoc nuptiae sunt ut illa concupiscentia, redacta ad legitimum vinculum, non deformis et dissolutafluitaret, habens de se ipsa irrefrenabilem carnis infirmitatem, de nuptiis autem indissolubilem fidei societatem, de ipsa progressum immoderate coeundi, de nuptiismodum caste procreandi". Per quod ostenditur quod motus explendae libidinis plus ad concupiscentiam pertinet, ex qua est fornicatio, quam pertineat ad coniugium.

4. Ad quartum dicendum, quod illud verbum Hieronymi, ubi dicitur: "Non riteconiugium dici potest, sed magis adulterium", intelligitur de illa coniunctione coniugis cum coniuge, qua dicitur quod "omnis ardentior amator coniugis suae adulter est". Et intelligitur illo modo quo supra expositum est, non quod sit simpliciter adulterium, sed secundum quamdam reputationem.

PrevBack to TopNext