IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 3
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 3
DE COMPARATIONE INCESTUS AD ALIA PECCATA EIUSDEM GENERIS.
Et videtur quod sit maius peccatum quam adulterium, a. per hoc quod dicit Augustinus: "Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur autem ab incestu". Ergo incestus est maius peccatum quam adulterium.
Contra obicitur. 1. Adulterium omni tempore fuit peccatum: repugnat enim primae legi naturae; incestus autem non, sed ex institutione provenit; ergo minus videtur esse peccatum.
2. Praeterea, in concubitu cum aliena uxore nunquam fuit dispensatio; sed in concubitu cum consanguinea potest intervenire dispensatio; ergo minus peccatum est peccatum incestus quam peccatum adulterii. — Quod autem intervenit aliquando dispensatio, patet per hoc quod dicitur a Gregorio, sicut habetur XXXV, quaest. 8.
3. Similiter dicitur: "Si quis cum matre et filia fornicatus fuerit, ignorante matre de filia et filiae de matre, nunquam accipiet uxorem; illae vero, si voluerint, accipient maritos". Et ita mulieres excusantur ab incestu.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod incestus est maius peccatum quam sit adulterium. Exponit enim sic Augustinus: "Maius peccatum est cum matre quam cum aliena uxore concumbere". Videtur ergo respicere ad genus incestus, non ad omnem differentiam incestus: incestus enim in suo summo maius est quam adulterium in suo summo.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod obicitur in contrarium, dicendum est quod ille qui instituit coniugium, scilicet Deus, instituit per consequens adulterium esse peccatum, per hoc quod dixit: "Adhaerebit vir uxori suaeet erunt duo in carne una" ; in hoc enim datur intelligi quod non cum aliena adhaereat; et ille idem instituit illegitimitatem personarum et per consequens reliquit incestum esse peccatum. Sic ergo quasi eiusdem durationis sunt lex condemnans adulterium et lex condemnans incestum. — Si vero dicatur quod, non adiecta illa leges: "Relinquet homo patrem et matrem", esset adulterium peccatum et ita magis contra legem naturae, dicendum est quod non. De lege enim naturae essentialius est incestus peccatum quam adulterium: sicut enim vinculum consanguinitatis adhaeret plus legi naturae quam vinculum moris, ita plus est contra legem naturae incestus quam adulterium.
2. Ad secundum vero dicendum est quod, licet interveniat dispensatio, per quam in aliquo gradu consanguinitatis non reputetur incestus qui alias esset incestus, non sic autem sit in adulterio, non propter hoc maius est peccatum adulterium quam incestus. Adulterium enim unicam habet differentiam, incestus vero plures habet differentias; in remotioribus autem differentiis potest intervenire dispensatio, non autem in primis differentiis quas Dominus per se ipsum instituit.
3. Ad tertium vero dicendum quod sicut ignorantia excusat personas ab incestu et sicut scientia accusat, ita ignorantia excusat ab adulterio. Sicut si aliquis adhiberet diligentiam quam posset et quae congrueret, et supponeretur aliena loco uxoris, ipsa peccaret committendo adulterium sciens ipsum esse coniugatum, ipse autem excusaretur credens eam esse uxorem et affectu uxorio eam cognoscens, scilicet causa prolis procreandae ad cultum Dei, sicut legitur de Iacob, cui supposita fuit Lia loco Rachelis, quam sibi in uxorem copulaverat per consensum maritalem.