IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 4
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 4
DE CASIBUS INCESTUS RATIONE CONSANGUINITATIS ET AFFINITATIS.
Quarto quaeritur de casibus qui contingunt in incestu ratione consanguinitatis et ratione affinitatis.
I. Et primo quaeritur utrum fuerit licitum tempore Legis quod duo fratres eamdem acciperent in uxorem.
Quod non, videtur, a. per hoc quod dicitur in Levit.: "Turpitudinem uxoris fratris tuinon revelabis, quia turpitudo fratris tuiest".
Sed e contra videtur 1. illud quod dicitur Deuter. 25, 5: "Si aliquisabsque liberis moteretur, praecepit Dominus ut frater defuncti uxorem eius suscipiat et suscitet fratri suo defuncto prolem". Potest ergo contrahere cum uxore fratris sui.
2. Praeterea, qualiter contraxit Iacob cum duabus sororibus, cum hoc videatur prohibitum in Lege, ubi dicitur: "Sororem uxoris tuae non accipiesin pellicatumipsius", et cum sic viverent antiqui patres sicut Legem custodientes? Licet enim lex non esset statuta tunc temporis, tamen Legis statuta servabant, sicut patet de Iuda, qui voluit quod filius eius suscitaret semen fratris defuncti, nondum tamen lex super hoc data fuit.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod illud quod in Lege dicitur quod nullus accipiat uxorem fratris sui, intelligitur ipso vivente: una enim lex per aliam explanatur. Quod autem dicitur quod frater accipiat uxorem defuncti, hoc in parte dicitur in figura et in parte secundum veritatem: in figura quidem, quia fratris nostri, scilicet Christi, suscipienda est uxor, id est Ecclesia, "ut Christo suscitetur semen", non nobis ; in veritate autem ut notetur in Veteri Lege benedictio ratione multiplicationis prolis ad cultum Dei.
2. Ad secundum vero dicendum quod illud quod dicitur de Iacob quod duas sorores habuit, cum hoc esset prohibitum in Lege, respondendum est quod nondum erat Lex promulgata. In figura autem factum fuit, ut ostenderetur duplex coniunctio Ecclesiae cum Christo, ratione vitae contemplativae et ratione vitae activae, quod significatur per Rachel et Liams. Et licet ipsi, quantum est de se, servarent Legem sine Lege sibi data, non est dicendum quod Iacob peccavit utramque uxorem sibi copulando, cum hoc ex aliqua causa factum inierit nec Lex contrariabatur.
II. Deinde quaeritur utrum peccet qui contrahit cum aliqua, ubi una persona est in quinto gradu et alia in quarto. Potest enim quaeri propter quid gradus computatur secundum personam remotiorem.
1. Et videtur quod debeat computari gradus secundum personam propinquiorem. Cum enim gradus attendatur consanguinitatis, persona autem quae propinquior est propinquius adhaeret stipiti, videtur ergo quod secundum eam computandus sit gradus; et si hoc est, tunc peccat persona, quae est in quarto gradu, cum illa quae est in quinto.
2. Huius etiam gratia quaeritur quae sit ratio numeri istorum graduum. Ponit autem Isidorus, in libro Etymologiarum, talem rationem: "Consanguinitasdum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum se subtraxerit et propinquitasesse desierit, tunc primum lex inmatrimonii vinculum [eam] recipit et quodam modo revocabit fugientem; ideoautem usque ad sextum gradum generis consanguinitas statuta est ut, sicut sex aetatibus mundi generatio et omnis status finietur, ita propinquitas generis tot gradibus terminetur". Sed, si haec esset ratio, tunc non convenienter posset contrahi matrimonium in illis sex gradibus; in Concilio autem Lateranensi aliter institutum est. Potest ergo quaeri quae sit causa protensionis graduum consanguinitatis usque ad quartum inclusive et non ulterius.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, si una persona fuerit in quinto gradu et alia in quarto, secundum novellam ordinationem Innocentii potest contrahi matrimonium. Secundum enim remotiorem gradum fit computatio in favorem matrimonii ad dilatationem ipsius caritatis, ut ubi tepescit dilectio naturalis, ibi inchoetur dilectio moralis.
2. Ad secundum dicendum quod duplici ratione abbreviati sunt gradus per quos fit illegitima persona ad contrahendum, quarum una est quod in tantum processerat matrimonialis coniunctio quod tum ratione consanguinitatis, tum ratione affinitatis tanta fuit confusio personarum quod vix poterat contrahi coniugium inter personas legitime. Praeterea, refriguit dilectio naturalis sive tepuit ut non in tantum protendatur in quantum solet protendi, et ideo usque ad quartum gradum protenditur ratio consanguinitatis et ibi incipit dilectio ratione coniunctionis matrimonialis, ut sic ad tomentum dilectionis suppleat ratio matrimonii quod deest ex parte naturae tepescentis.
III. Similiter quaeritur ratione affinitatis, in quantum protendatur linea affinitatis et, cum sint tria genera affinitatis, utrum consimiliter sit peccatum in quolibet secundum consimilem gradum, ut quot gradus sunt in primo genere affinitatis, tot sint in secundo et tertio.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod aliter est in primo genere affinitatis et in aliis. In primo enim genere affinitatis "prohibitio copulae coniugalis quartum gradum affinitatis de cetero non excedit", sicut habetur in Extra, De consanguinitate et affinitate. Ratio vero assignetur ex hoc quod grave esset dispendium, si ulterius protenderetur. Non sic autem est in secundo genere affinitatis et in tertio, sicut habetur ibidem. Ratio autem eadem subest, quae supra dicta est: ne ex multiplicatione confusio fiat personarum illegitimarum ad contrahendum.