Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 7, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 7, Praeambulum

Deinde dicendum est de alio genere peccati carnalis, quod speciali nomine dicitur sacrilegium, communi autem potest dici incestus, sicut supra habitum est. Et dicitur hoc peccatum carnis inter personas illas quae illegitimae dicuntur ratione alicuius significationis spiritualis, sicut ubi est transgressio voti vel cognationis spiritualis. Et licet secundum aliam divisionem cognatio spiritualis coniungatur cum cognatione carnali, convenientius videtur coniungi cum conditione voti, maxime ubi votum solemnizatum est per professionem. Potest ergo quaeri utrum huiusmodi copula carnalis sit secundum se peccatum; secundo, de comparatione huius peccati ad illud peccatum incestus quod dicitur ratione consanguinitatis vel affinitatis; tertio, in quibus casibus contingit peccare tum ratione huius vel illius.

PrevBack to TopNext