Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 1

UTRUM COPULA SACRILEGA SIT PECCATUM.

Quod autem non sit peccatum, videtur, 1. per hoc quod in Lege et tempore Apostolorum solent contrahere qui erant in sacris Ordinibus constituti.

2. Praeterea, huiusmodi cognatio spiritualis reddit personam illegitimam ex constitutione Ecclesiae ; si ergo non intervenisset prohibitio, non fuisset peccatum.

3. Praeterea, sacerdotes Orientalis Ecclesiae et diaconi adhuc habent uxores suas; ergo non est secundum se peccatum.

4. item, quod sacerdotes Occidentalis Ecclesiae non possint habere uxores, aliqua causa est. — Si dicatur quod hoc est propter votum annexum Ordini - contra: Graeci habent eosdem Ordines, et tamen non est annexum votum; ergo non ratione voti isti plus tenentur quam illi.

5. Si dicatur quod Ecclesia Occidentalis vovit in Nicaena Synodo perpetuam castitatem ratione illorum qui in sacris Ordinibus constituuntur — hoc non videtur: vota enim praedecessorum non videntur ligare successores; si enim pater voveat quod filius intrabit religionem, nisi filius consentiat, non tenetur ; ergo praecedentes non potuerunt ligare succedentes ad continentiam.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod, licet huiusmodi copula carnis causa prolis procreandae non esset peccatum tempore Legis Veteris vel etiam tempore Apostolorum, nihilominus potest esse in praesenti tempore peccatum ratione alicuius obligationis supervenientis, quae inducta est propter maiorem honestatem Ecclesiae.

2. Ad secundum vero dicendum quod, licet aliquando non fuerit prohibitio, nihilominus modo est prohibitio propter malum incontinentiae quod regnat in personis ecclesiasticis, et manente prohibitione manet peccatum. Adest etiam ratio munditiae in continentia propter contrectationem divini Sacramenti. Si enim mundi debebant esse a mulieribus, qui propositionis panes contrectabant, sicut habetur in I Reg. 21, 4—6, multo fortius oportet esse munditiam a coitu muliebri in illis qui contrectare debent Sacramentum altaris, secundum illud Isai. 52, 11 : "Mundamini, qui fertis vasa Domini".

3. Ad illud vero quod obicitur de sacerdotibus Orientalibus, dicendum est quod non est simile. Sacerdotes enim Orientales in antiqua remanserunt ordinatione, sacerdotes vero Occidentalis Ecclesiae legem habuerunt sibi positam de continentia, sicut habetur dist. 31, ubi dicitur: "Aliter se habet Orientalium traditio Ecclesiarum, aliter huius Sanctae Romanae Ecclesiae. Nam earum sacerdotes, diaconi atque subdiaconi matrimonio copulantur, istius autem Ecclesiae, id est Occidentalium, nullus sacerdotum a subdiacono usque ad episcopum licentiam habeat contrahendi matrimonium". Hoc autem videtur tractum ex Nicaena Synodo, secundum quod in eadem distinctione continetur, ubi dicitur: "Nicaena Synodus, volens corrigere vitam hominum in ecclesiis commorantium, posuit leges, quas Canones vocamus, in quarum tractatu videbatur" dici "ut episcopi, presbyteri, diaconiet subdiaconi" uxoribus non uterentur. Sed hoc qualiter sit intelligendum, ibidem exprimitur.

4. Si vero quaeratur utrum teneantur ex voto vel ex constitutione, dicendum quod ex utroque. — Quod enim ex voto teneantur, patet per hoc quod dicit Gregorius: "Mihi videtur ut a praesenti die episcopis omnibus dicatur utnullum facere subdiaconum praesumant nisi qui se victurum caste promiserit". Et hoc intelligitur vel expresse vel eo ipso quod promovetur, sicut habetur dist. 23, Quamquam omnes. — Et hoc iam inolevit ex consuetudine, et ideo iam debitum est acsi exprimeretur, sicut habetur dist. 50, quod coactione etiam constitutionis tenentur, sicut dicit Gregorius: "Eos, qui post prohibitionem factam a suis uxoribus continere noluerint, ad sacrum Ordinem nolumus promoveri, quia nullus debet ad altaris ministerium accedere nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata". Et dicit Beda, Super Lucam: "Sacerdotibus, ut semper valeant assistere altaribus, semper ab uxoribus est continendum, semper castitas observanda praecipitur".

5. Ad id vero quod obicitur de Orientalibus sacerdotibus, utrum consimiliter teneantur, cum consimilis videatur esse ratio: dicendum quod aliter obligantur ad continentiam Orientales et aliter Occidentales. Orientales enim, secundum quod dicit Hugutio, in hoc obligantur ad continentiam "quod tempore vicissuae non debeantcommisceri". "Oportet enim eos, qui altari ministrant, in tempore obligationis esse continentes in omnibus uta Deo possint consequi quae simpliciter postulant". Praeterea, in hoc "fit eis praeiudicium quod post mortem uxoris non possunt contrahere". In Occidentali vero Ecclesia ad perpetuam continentiam obligantur in sacris Ordinibus constituti.

PrevBack to TopNext