IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 2
DE COMPARATIONE- HUIUS PECCATI AD PECCATUM INCESTUS.
Secundo quaeritur de comparatione huius peccati incestus ad illud peccatum incestus quod dicitur esse ratione consanguinitatis vel affinitatis.
Et videtur quod maius sit peccatum. 1. Maior enim est affinitas spiritualis quam carnalis, sicut praevalet spiritus carni; ergo maius videtur esse hoc peccatum illo.
2. Praeterea, hic est quaedam sacrae rei violatio, ibi vero non; ergo hoc peccatum videtur esse maius illo.
Contra. a. Vinculum consanguinitatis est vinculum naturae; vinculum autem naturae est vinculum primum ; ergo peccatum carnis, quod est contra illud, maius est quam peccatum quod est contra vinculum spirituale.
b. Item, ponitur similitudo patris spiritualis ad carnalem et non e converso, cum dicitur: "Ita diligere debet homo eum qui se suscepitde sacro fonte sicut d patrem". Et similiter arguitur quod non potest fieri coniugium inter personas quae habent spiritualem proximitatem, sicut non potest esse coniugium inter personas quae habent consanguinitatem. Unde dicitur XXX, quaest. 3, in principio: "Nonarbitror posse fieri legale coniugium, quando quidem nec inter eos qui natura et eos qui adoptione filii sunt venerandae leges matrimonia contrahi permittunt". Adducitur ergo similitudo a vinculo naturali usque ad vinculum spirituale; per quod videtur quod fortius sit vinculum consanguinitatis quam spiritualis proximitatis, et ita maior transgressio contra illud quam contra aliud.
[Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod dignior est proximitas spiritualis proximitate carnali, quae est per affinitatem, et ita, licet ratione dignitatis maius videatur esse peccatum contra illam quam [contra] illam, quia tamen proximitas naturalis prior est et universalior, quoad hoc videtur maior iniuria ex ista parte quam ex illa, et ita videntur excedentia esse et excessa. Praeterea, ratione diversarum personarum in linea consanguinitatis et proximitatis spiritualis. Quae enim remotior est in linea spiritualis proximitatis minus peccat quam illa quae propinquior est in linea consanguinitatis, et similiter quae remotior est in linea consanguinitatis minus peccat quam quae propinquior est in linea cognationis spiritualis. Si vero fiat collatio inter spiritualem cognationem et affinitatem, maius peccatum videtur esse cum fit peccatum carnis contra spiritualem cognationem quam contra affinitatem, licet affinitas prior esset quam spiritualis proximitas; affinitas enim erat in Lege Veteri, spiritualis vero proximitas ex Lege Nova videtur initium sumere ratione catechismi, Baptismi et Contirmationis, principaliter vero ratione Baptismi. Et ita patere potest solutio.