Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 7, C. 3

IN QUIBUS CASIBUS CONTINGAT PECCARE RATIONE HUIUS VEL ILLIUS.

Tertio quaeritur in quibus casibus contingit peccare tum ratione huius vel illius. Et primo ratione voti; secundo, ratione spiritualis proximitatis seu cognationis.

ARTICULUS I.

Casus peccatorum ratione voti.

I. Et primo quaeritur utrum mulier, quae emisit votum castitatis solemne, peccet reddendo debitum post matrimonium contractum.

Et videtur quod sic. a. "Votum enim solemne et impedit contrahendum et dirimit contractum". Cum ergo de iure non possit manere in coniugio, nec debet petere debitum nec reddere; ergo, si reddit, peccat.

Contra. 1. "Nonminus obligat simplex votum quam solemne". Sed, si simplex esset votum, post contractum matrimonium non peccaret reddendo debitum, licet peccaret petendo, sicut plures dicunt; ergo, voto solemni existenti, non peccat mulier reddendo debitum.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod, ubi est votum solemne factum per professionem, peccat mulier reddendo debitum. Non enim proprie dicitur debitum, cum non esset vere matrimonium, secundum quod "matrimonium est legitima coniunctio viri cum muliere" ; hic autem non est legitima.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur quod "non minus obligat votum simplex quam solemne": dicendum quod hoc verum est ratione eius quod est votum, sed non ratione solemnitatis adiunctae. Ratione enim solemnitatis adiunctae obligatur Ecclesiae et mediante Ecclesia Deo, et ideo constituit Ecclesia ut illegitima permaneat persona huiusmodi omnino ad matrimonium. — Si vero dicatur quod quia nondum facta est separatio ab Ecclesia, licet separari debeat, et ideo interim debeat reddere debitum: dicendum est quod, cum sibi constet de solemnitate voti, licet non constet iudici, tenetur non reddere cum hac conscientia; si vero non constaret de voti solemnitate secundum iudicium Ecclesiae, pendente causa debitum videtur esse reddendum, cum constet de matrimonio et non constet de voti solemnitate.

II. Deinde quaeritur de muliere, quae votum castitatis emisit et postea iuravit quod contraheret cum quodam, utrum peccet si non contrahat aut standum est simplici voto.

Et videtur quod standum est simplici voto. a. "Votum enim simplex non minus obligat quam solemne". Sed, si solemne esset iuramentum, tamquam illicitum rescindendum esset; ergo peccaret contrahendo; pari ergo ratione existenti simplici voto.

Contra. 1. Iuramentum observandum est quod non "vergit in deteriorem exitum" ; sed istud iuramentum est pro matrimonio, continentia autem matrimonialis licet minor sit quam continentia virginalis aut vidualis, tamen matrimonium non dissolvitur propter simplex votum, et ita videtur quod duplex vinculum remaneat; videtur ergo quod non peccet contrahendo.

2. Praeterea, dicitur in quadam Decretali quod si contraxerit post iuramentum, remanere debet in matrimonio. Ex quo praesumitur ab initio non fuisse illicitum; si enim ab initio fuisset illicitum, procedente tempore non ratificaretur.

[Solutio]: Ad quod dicendum, secundum illud quod continetur in Decretali, quod, nisi contraxerit, non debet reddere debitum, et agere debet poenitentiam de iuramento temerario et permanere in voto; sive autem iuraverit sive non,

peccat contrahendo, consentiendo in carnalem copulam, propter voti transgressionem.

[Ad obiecta]: a. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum est quod, licet aeque obliget votum simplex ut solemne ratione voti, non tamen ratione solemnitatis. Unde, si contractum est matrimonium post votum simplex, reddere debet debitum post consummatum matrimonium et agere poenitentiam de transgressione voti. Si vero non esset consummatum matrimonium, posset utrumque servari: posset enim contrahere et "ad frugem melioris vitae transvolare", et ita servaretur iuramentum et votum. Nihilominus tamen indiscretum fuit iuramentum.

1. Ad id vero quod obicitur quod consummatio matrimonii fuit illicita, et ita non videbatur ratificari in posterum: dicendum est quod quodam modo iuit licitum, scilicet in quantum non consentit in copulam carnalem, quodam modo illicitum. Et licet malum esset secundum quod illicitum, ex illo tamen malo elicit Deus bonum, et ratione eius quod fuit matrimonium consummatum tenetur reddere debitum, et quod non fuit prius debitum, immo indebitum, postea factum est debitum; si enim prius permitteret se cognosci, peccaret, nunc autem non peccat reddendo.

2. Ad id quod obicitur quod iuramentum illud erat pro matrimonio, quod fortius habet vinculum voto, et ita non vergebat in deteriorem exitum: dicendum est quod, licet esset pro matrimonio, quod in se sanctum est, tamen erat contra votum quod praecessit, et ideo quoad hoc "vergebat in deteriorem exitum", et ideo non observandum, sed agenda poenitentia pro temeritate iuramenti, quod debet esse cum "iudicio", sicut dicitur Ierem. 4, 2.

III. Quaeritur etiam, si mulier dederit fidem alicui de contrahendo et postea votum continentiae emiserit ex aliqua causa, utrum peccet peccato incestus contrahendo et carnaliter se ei commiscendo; et supponamus quod mulier talis sit quae ex infirmitate carnis non valeat continere.

Quod autem peccet peccato incestus faciendo contra votum, patet a. ex hoc quod emisit votum continentiae, post votum autem continentiae emissum et consensit in carnalem copulam et carnaliter cognita est; ergo peccavit peccato carnis contra votum; ergo commisit incestum.

Contra videtur, 1. per hoc quod dicitur in Decretali, ubi dicitur quod "de fide mentita et voto violato agat congruam satisfactionem et cui vult in Domino nubendi licentia concedatur". Sed non intendit Papa praestare auctoritatem peccandi; ergo non peccavit sic contrahendo et carnaliter se commiscendo.

[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod illud quod dicit Papa respicit illud quod dicitur de duobus malis minus malum concedendum est ; minus autem malum est mulierem contrahere matrimonium post votum simplex emissum quam "incurrere reatum fornicationis", et ideo iis conditionibus existentibus, concedit Papa licentiam nubendi, ita quod agatur poenitentia de violatione voti. Nec dicitur esse peccatum incestus, si reddat debitum post matrimonium contractum vel si carnaliter commisceatur, sed si extra matrimonium fieret cum persona quae votum emiserit ; hic autem tantum dicitur voti violatio.

ARTICULUS II.

Casus peccatorum ratione cognationis spiritualis.

Consequenter dicendum est de casibus pertinentibus ad peccatum incestus sive sacrilegii secundum alium modum, quod provenit contra cognationem spiritualem sive spiritualem proximitatem.

I. Potest ergo quaeri utrum vir peccet peccato incestus qui baptizat filiastrum suum vel filiastram suam et postea cognoscit uxorem suam, cuius efficitur compater.

Et videtur quod sic. 1. Incestus enim est peccatum carnis contra proximitatem spiritualem; sed hic est proximitas spiritualis contracta; ergo peccat deinceps illam cognoscendo.

2. Item, in Canone habetur quod "a primo pabulo sacrati salis et ingressu ecclesiae usque ad confirmationem per chrisma nullus christianus suam commatrem coniugem sumere debet" ; et ibidem dicitur: "Separent se, ne suadente diabolo talevitium inolescat". Et loquitur ibidem: "Utrum viri aut mulieres post susceptionem de sancto lavacro possint redire ad proprium thorum?"

Contra. a. Aut factum est necessitate urgente aut factum est ex fraudulentia aut ex ignorantia. "Si ex ignorantia, ignorantia eos excusare videtur; si vero ex malitia, fraus non debet patrocinari" ; si vero ex necessitate, non debet ei imputari ad culpam: ubi est enim necessitas, peccatum non est. Restat ergo quod non peccat peccato incestus.

[Solutio]: Ad quod dicendum est quod, si factum fuerit ex necessitate, cum nulla alia esset praesens persona quae posset baptizare, non negatur quin possit postea reddere debitum et exigere, sicut habetur XXX, quaest. 1, Ad limina, ubi ponitur casus de illo "qui filium suum in necessitate baptizavit". — "Si vero fuerit ex ignorantia vel ex malitia", ratione ignorantiae excusatur, ratione vero malitiae poenitentiam debet agere, sed "nec ab invicem sunt separandi nec alter alteri debet subtrahere debitum", sicut habetur in Extra, De cognatione spirituali, Si vir vel mulier.

[Ad obiecta]: 1. Ad obiectum autem dicendum est quod, licet cognoverit post compaternitatem contractam, non peccat reddendo debitum, cum ex necessitate id actum fuerit; si vero ex malitia actum esset, etsi non peccet reddendo debitum, peccat tamen exigendo.

2. Ad aliud vero dicendum quod illud quod dicitur in Canone potest intelligi de illis personis quae ante coniugium sive matrimonium contraxerunt ad invicem proximitatem spiritualem. Illud autem quod secundo dicitur, intelligitur de illis personis ubi ignorantia intervenit.

Sed potest quaeri: Quid si uterque reliquo sciente susceperit communem filium de sacro fonte, peccantne ad invicem peccato incestus petendo vel reddendo? — Ad hoc respondendum est quod in hoc casu utraque persona suo iure privatur et neuter potest petere nec, si petat, alius tenetur reddere.

II. Deinde quaeritur, si inter sacerdotem confessorem et ipsum poenitentem sive susceptum in Paenitentia proximitas spiritualis contrahitur, utrum filius ipsius confessoris committat incestum cum muliere sic suscepta in Poenitentia vel si potest eam ducere in uxorem.

Quod non possit eam ducere, videtur, 1. per hoc quod dicitur in Canone: "Omnes, quos in Poenitentia suscepimus, ita sunt filii nostri ut Baptismate suscepti". Sed filius sacerdotis non potest contrahere cum muliere suscepta in Baptismate; ergo nec potest contrahere filius confessoris cum muliere suscepta in Poenitentia.

2. Praeterea, videtur esse sua soror spiritualis; ergo videtur committi incestus.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod non est simile de vinculo spirituali sacramenti Poenitentiae et sacramenti Baptismatis. Illud enim quod est Baptismatis est maioris reverentiae et sanctitatis, cum baptizato non ficte dimittatur omnis culpa et poena, et ideo proximitas spiritualis magis extenditur. Si enim aliquis suscipit aliquam personam ad Paenitentiam, contrahitur vinculum spirituale inter patrem et filium, sed non propter hoc inter parentes huius et illius vel prolem huius et illius. Si vero suscipitur in Baptismo, proximitas spiritualis contrahitur inter filium baptizantis et mulierem baptizatam; unde in Canone: "Non oportet filiam suam, quam de sacro fonte suscepit, aliquando filio suo in matrimonio tradere".

PrevBack to TopNext