Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 8, Praeambulum

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 8, Praeambulum

Consequenter dicendum est de maximo peccato carnis, quod scilicet est contra naturam, quod fit multis modis. Aliquando enim quis operatur turpitudinem in semetipso, et dicitur mollities; aliquando vero cum alio vel alia, et hoc contingit multipliciter, cum scilicet masculus cum femina in membro non ad hoc concesso, vel femina inordinate cum viro; deinde, cum masculus cum masculo vel femina cum femina; ultimo cum fit cum re irrationali, et in hoc genere tanto est deterius quanto est maior perversio naturae.

Quod autem sit maius comparatione aliorum peccatorum, patet per hoc quod dicit Augustinus, De adulterinis coniugiis: "Omnium horum peccatorum pessimum est quod contra naturam fit". Et dicit Augustinus, in libro Confessionum: "Flagitia quae sunt contra naturam, ubique ac semper repudianda sunt atque punienda". Nec mirum, quia "violatur ipsa societas, quae cum Deo nobis esse debet,, maxime cumeadem natura, cuius ille est auctor, libidinis perversitate polluitur".

Potest autem primo quaeri de comparatione horum peccatorum inter se secundum rationem magnitudinis; secundo, de poena huius peccati; tertio, de casibus aliquibus, in quibus dubitatur utrum sit peccatum contra naturam vel non.

PrevBack to TopNext