IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 8, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 8, C. 1
DE COMPARATIONE PECCATORUM CONTRA NATURAM SECUNDUM RATIONEM MAGNITUDINIS.
Ad primum sic: Videtur quod mollities sit maius peccatum in hoc genere. 1. Prima enim ratio in principiis generationis, ad quam ordinatur concubitus, est ut alterum sit agens et alterum sit recipiens ; in hoc autem peccato non remanet haec ratio, in aliis vero remanet ratio alteritatis, licet in aliis sit oppositio naturae; ergo hoc est primum et maximum peccatum in hoc genere.
2. Ad hoc facit quod dicitur in Gen. 38, 9-10, ubi dicitur quod "percussit Dominus eum, qui semen fundebatin terram ne liberi fratris nomine nascerentur, eo quod rem detestabilem faceret". Ex quo videtur quod istud sit maximum peccatum in illo genere.
Sed e contra, a. videtur illude esse maximum, ubi non servatur species in ipsis commiscentibus. Dicitur enim super illud Gen. 37, 2: "Accusavit fratres suos crimine pessimo", Glossa: "Quodcum pecoribus miscebantur". Ergo hoc est pessimum in illo genere.
b. Praeterea, ad hoc est generatio ut servetur species; ubi ergo plus est de oppositione ad speciem, ibi maior est oppositio contra naturam; ergo maius peccatum in hoc genere.
c. Item, maximum peccatum spirituale est idololatria; sed huic in illo genere proportionaliter respondet aliquod in genere peccati carnalis; ergo illud erit maximum in illo genere; sed hoc videtur esse peccatum illud quod est masculi in masculum et huiusmodi, sicut habetur ad Rom. 1, 27, super illud: "Relicto usu naturali", Glossa: "Quantum idololatria perimpium et gravissimum delictum est, tantum compensatio perhorrenda et persordida passio, quam receperunt in semetipsis", et loquitur ibi de peccato contra naturam, quo "masculi in masculos" etc.; ergo illud est maximum peccatum in illo genere.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod in illo genere maximum dicitur quod est contra naturam speciei, ubi fit coitus cum re alterius speciei.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum dicendum est quod, licet prima ratio in principiis generationis sit secundum activum et receptivum, ibi autem hoc desit, non propter hoc dicetur maius peccatum in illo genere, licet enorme sit in se. Ibi enim ex hoc peccatum est, quia illud, quod ordinatum est ad materiam generationis, non ex instinctu ordinato naturae emittitur nec in alterum, quod debito modo sit receptivum, funditur; hoc autem est minus quam ubi in alterum indebito modo receptivum. Aliquando tamen mollities sumitur pro peccato quod est in iis qui pathici sunt, et hoc modo est gravissimum peccatum contra naturam, quando quod est activum secundum naturam, supponitur ad recipiendum.
2. Ad aliud vero dicendum quod, licet illud peccatum sit detestabile, tamen in hoc erat amplius detestabile quod voluit semen destrui ne suscitaretur semen fratri defuncto; unde aggravatio est in illo genere peccati.
c. Ad illud vero quod obicitur ultimo dicendum est quod, cum comparatur peccatum peccato, hoc est ratione generis peccati. Peccatum enim quod est contra naturam est summum in genere carnalium peccatorum, sicut infidelitas dicitur summum in genere spiritualium peccatorum: dico autem infidelitatem idololatriae. Cum enim sint decem praecepta in Decalogo, ex parte primae tabulae summum dicitur infidelitas idololatriae, in secunda vero tabula ex parte peccati carnalis summum dicitur peccatum quod est contra naturam. Unde illud dicitur innominatum peccatum sive "passio ignominiae", quia privat nomen a deprehenso in tali crimine et ita est enorme ut nec ad recordationem debeat pervenire.