Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 8, C. 2

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 8, C. 2

DE POENA PECCATI CONTRA NATURAM.

Secundo quaeritur de poena huius peccati.

I. Quod autem puniatur morte secundum legem humanam, patet, a. per hoc quod dicitur in Codice: "Qui puero stuprum adducto vel corrupto comite persuaserit, capite puniatur". Si ergo persuasio punitur tantum, multo magis et ipsa operatio.

b. Similiter dicitur in Levit. 20, 13, ubi loquitur de peccato contra naturam, dicens: "Qui dormierit cum masculo coitu femineo et uterque nefas operatus est, morte moriatur". Et dicit Origenes: "Hoc peccatum iniuria naturae est; unde et morte mulctari decretum est".

c. Similiter in detestationem criminis ipsum pecus iubebatur occidi, non qui a ipsum pecus delinqueret, sed ne fieret refricatio memoriae. Unde Augustinus, in Quaestion. Levitici: "Inde pecora iubentur occidi, quia tali flagitio contaminata indignam refricantmemoriam facti".

d. Dominus autem non tantum poena mortis, sed etiam genus mortis horribile inflixit, sicut habetur Gen. 19, 24-25, ubi dicitur quod "pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur etignem de caelo, et subvertit civitates etomnes regiones circa et universos habitatores urbium", ut ex genere poenae genus peccati ostenderetur. Unde dicit Gregorius: "Cum Dominus carnis scelera puniri decrevisset, qualitateultionis innotuit maculam criminis; sulphur enim foetet, ignis ardet. Qui ergo ad perversa desideria carnis foetore arserant, iure sulphure et igne perierunt".

II. Sed potest quaeri propter quid "infantes cum parentibus cremati sunt in Sodomis" ; cum immunes essent a culpa.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod hoc factum est in detestationem criminis, "ne de eorum origine aliquodremaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes exempla patrum sequerentur, et sic levius punirentur; parentes autem tam pro se quam pro eis rei erant: mors enim filiorum crimen est parentum".

III. Sed adhuc quaeritur ratione poenae. Videtur enim, cum sit gravissimum peccatum et maxime detestabile, quod maxima respondeat ei poena in futuro.

Sed videtur contrarium, 1. per hoc quod dicitur Matth. 11, 24: "Remissius erit terrae Sodomorum in die iudicii quam tibi". Ergo maior poena debetur ipsi Capharnaum in futuro quam ipsis Sodomitis; sed, sicut ibidem tangitur, illi de Capharnaum in hoc peccaverunt quod non crediderunt; maiori ergo poena dignum est peccatum infidelitatis quam peccatum quod est contra naturam.

Sed videtur quod maxima poena deberet respondere peccato contra naturam. a. Dicitur enim Luc. 17, 29, super illud: "Qua die exiit Loth a Sodomis", Glossa Bedae: "Praetermisso maximo scelere Sodomitarum, sola ea commemorat quae vel levia vel nulla esse putarentur", et dicit de comestione et negotiatione ; cum ergo ibi maximum scelus reputetur, maxima poena dignum reputatur.

[Solutio]: Ad quod dicendum quod peccatum contra naturam reum est sive reum efficit maxima poena in futuro.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud vero quod obicitur per illud Matth. 11, 24, dicendum quod non loquitur quantum ad poenam istius peccati, sed loquitur quantum ad poenam infidelitatis in ipsis Sodomitis comparatione ad infidelitatem illorum de Capharnaum, quia maìor debetur poena pro infidelitate illorum qui habuerunt causam motivam ad credendum quam illorum qui non habuerunt. Unde dicitur ibidem: "Si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem". Ex quo apparet quod loquitur de comparatione infidelitatis ad infidelitatem: infidelitas enim illa quae dicitur in illis qui non credunt, ad generalem iniustitiam pertinet.

PrevBack to TopNext