Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 8, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 8, C. 3

DE QUIBUSDAM CASIBUS PECCATI CONTRA NATURAM.

Tertio quaeritur de aliquibus casibus, in quibus dubitatur utrum sit peccatum contra naturam vel non.

I. Quaeritur enim de viro et muliere, qui propter pinguedinem quam habent non possunt ad invicem reddere debitum modo consueto in debito vase et ex infirmitate carnis non possunt se continere et periculum est, si patiantur incisionem, utrum possint reddere debitum carnis in debito vase modo non consueto.

Quod videtur, 1. eo quod, duobus existentibus malis, minus malum conceditur sive permittitur, ubi alterum illorum est expediens propter maioris mali vitationem ; sed grave malum est adulterium in coniugato vel coniugata; ergo ad vitationem illius permittendum est quod fiat coitus viri cum uxore illicitus, sed tamen in vase debito, sive inconsuetus.

2. Praeterea, dicit Augustinus, in libro De bono coniugali, quod "longe minus peccat quamtumlibet assiduus ad uxorem quam rarissimus ad fornicationem". Cum ergo iste peccet in uxore, minus peccat quam si perpetraret fornicationem aut adulterium.

3. Praeterea, cum fiat in debito vase, videtur esse usus naturalis; "usus autem naturalis, qui prolabitur ultra propagandi necessitatem, est venialis in uxore", sicut dicit Augustinus ; ergo huiusmodi videtur esse venialis; sed alius "est damnabilis" ; videtur ergo quod permittendum sit viro sic insolito modo uxorem cognoscere.

Contra. a. Super illud ad Rom. 1, 27: "Ineum, qui est contra naturam", Glossa: "Contra naturamest concubitus, quando vir cum ipsa coniuge alio modo quam decetdormierit". Sed alio modo dormit iste cum ipsa quam decet; ergo est contra naturam huiusmodi coitus; sed concubitus contra naturam est maius peccatum quam fornicatio vel adulterium; ergo huiusmodi est maius peccatum; non ergo ex permissione perpetrandum.

b. Item, "concubitus, qui est contra naturam execrabiliter fit in meretrice, sed execrabiliusin uxore", ut dicit Augustinus, in libro De bono coniugali ; sed minus malum est cognoscere meretricem usu naturali quam eo qui est contra naturam; ergo fornicatio minus est peccatum quam huiusmodi; ergo propter vitationem fornicationis non est tale malum perpetrandum in uxore.

c. Praeterea, ad Col. 3, 5, super illud: "Libidinem", Glossa: "Libido est ardor per quaslibet turpitudines discurrens". Sed "ardor per quaslibet turpitudines discurrens" videtur esse vitium contra naturam; ergo hoc peccatum videtur esse contra naturam, de quo supra dictum est.

d. Praeterea, cognoscere coniugatam suam modo brutali videtur esse contra naturam humanam ; et quod est contra naturam humanam est valde grave peccatum ; nullatenus ergo est ex aliqua causa perpetrandum.

[Solutio]: 1. Ad quod dixerunt quidam quod propter necessitatem, dummodo fieret in debito vase, si cognosceret modo non consueto, vir excusabatur a peccato, dummodo causa prolis fieret. —Et respondebant ei quod obiectum est de peccato contra naturam, quod tunc dicebatur peccatum contra naturam solum si "non eaparte corporis, quae ad generandum est instituta", uteretur, sed alia. Quod videtur haberi per hoc quod dicitur ad Rom. 1, 26, super illud: "Relicto usu naturali", Glossa: "Quidest mutare "naturalem usum in eum qui est contra naturam"? nisi sublato usu concesso aliter uti quam concessum est, cum illa pars corporis non habeat huiusmodi usum datum a natura". — Sed dicendum est potius quod peccat vir sic cognoscendo uxorem modo brutali, nec necessitas eum excusat a toto, licet diminuat quantitatem peccati; et licet non sit modus cognoscendi contra naturam generalem, est tamen modus cognoscendi contra modum naturae rationalis. Unde valde graviter peccaret qui sic cognosceret nulla existente necessitate.

2. Ad id vero quod obicitur de comparatione peccati ad peccatum, videtur dicendum quod excedentia sint et excessa. Quoad hoc enim quod ex una parte est cognoscere suam, ex altera vero parte est cognoscere solutam sive alterius, maius est peccatum fornicatio sive adulterium isto peccato. Quoad hoc autem quod hic est modus brutalis, ibi vero modus humanus, maius est peccatum ex ista parte quam ex illa. Unde non est sufficiens causa quare sic cognoscat vitatio fornicationis; et quia in utraque persona est impedimentum, videtur quod commune sit vel esse debeat ratio continendi, manente impedimento. Nec videtur dicendum in hoc casu quod facienda sint mala ut vitentur deteriora. Hoc autem totum saniori indicio est relinquendum et in persona petente debitum et in reddente. Sed constat quod haec ratio essendi contra naturam minor est quam secundum supra dictos modos.

PrevBack to TopNext