IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 1
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 1
UTRUM ACTUS MALUS PER IGNORANTIAM PERPETRATUS SIT PECCATUM.
Ad primum sic: Videtur quod non sit peccatum. 1. "Peccatum" enim, sicut dicitur in libro De vera religione, "adeo voluntarium est quod, si non este voluntarium, non est peccatum". Sed quod est involuntarium non est voluntarium; actus autem malus per ignorantiam perpetratus est involuntarius; ergo non est peccatum. Quod probatur per hoc quod dicit Philosophus: "Involuntariis ignoscentiacompetit et misericordia".
2. Praeterea, involuntarium dicitur quod tristitiam affert et poenitudinem; sed hoc contingit in huiusmodi; ergo non est peccatum.
3. Item, Augustinus, in Quaestion. Veteris Testamenti et Novi: "Quo modo reus constituitur qui nescit quod fecit?" Sed actus malus per ignorantiam est huiusmodi; ergo non ex illo constituitur aliquis reus peccati vel criminis.
4. Item, voluntas rationalis sive deliberativa sequitur cognitionem; si ergo non est cognitio, non est voluntas deliberativa; sed, ubi est ignorantia, non est cognitio; ergo, ubi est ignorantia, non est voluntas deliberativa; sed peccatum actuale mortale habet voluntatem deliberativam pro causa ; ergo, ubi est ignorantia, non est peccatum actuale mortale; ergo actus malus per ignorantiam perpetratus non est peccatum.
Contra. a. Augustinus, De adulterinis coniugiis: "Sunt peccata ignorantium, quamvis minora quam scientium". Peccata autem ignorantiam dicuntur peccata per ignorantiam; non prohibet ergo quin sit peccatum, etsi sit per ignorantiam.
b. Item, Gregorius ponit quamdam differentiam peccati ex ignorantia, cum dicit: "Aliud peccatum estex infirmitate, aliud ex ignorantia" etc. Ergo quoddam est peccatum per ignorantiam.
c. Item, Act. 3, 17 : "Scio quod per ignorantiam fecistis vos et patres vestri" etc., et tamen illud fuit peccatum. Quod patet per illud quod sequitur: "Poenitentiam agite" etc. ; et I ad Tim. 1, 13 dicitur: "Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci" ; et Augustinus, Contra Donatam: "Longe gravius est peccatum eius qui sciens quam eius qui nesciens peccavit".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod actus aliquis qui fit per ignorantiam, qui malus est, peccatum est, sicut habetur in iis quae obiecta sunt ex una parte.
[Ad obiecta]: 1. Ad id vero quod obicitur in contrarium, dicendum est quod aliquid est involuntarium per ignorantiam invincibilem, et talis actus, cum nihil habeat de voluntario quod simpliciter dicitur voluntarium, non dicetur peccatum. Sed est involuntarium, quod habet aliquid admixtum de voluntario, et tale, licet quoad quid sit involuntarium, eo quod quoad quid est voluntarium, dicetur peccatum. Et hoc dicit Philosophus iis verbis: "Qui per ignorantiam operatur aliquid, non autem tristatur in operatione, volens quidem none operatur, quod nescivit, nec rursum nolens, cum non tristetur". Unde aliud nomen habebit ab involuntario. Dicendum est ergo ad illud quod dicitur in libro De vera religione, quod ibi accipitur voluntarium prout est commune ad voluntarium simpliciter et voluntarium secundum quid, et hoc modo dicetur aliquando illud, quod est per ignorantiam, peccatum.
2. Ad secundum vero dicendum quod, ubi est simpliciter involuntarium, non dicitur peccatum; sed ubi est voluntas in parte, licet non quoad omnes circumstantias, potest esse peccatum. Philosophus autem, cum loquitur de voluntario, loquitur de voluntario simpliciter; et quia contingit esse involuntarium simpliciter, secundum quid autem voluntarium, nihil prohibet, etsi sit per ignorantiam et tristitiam habeat, cum cognoscit, nihilominus esse peccatum.
On this page