IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 2
UTRUM ACTUS MALUS, QUI FIT PER EBRIETATEM VEL FUROREM VEL PER PUERITIAM, DICATUR PECCATUM PER IGNORANTIAM.
Secundo quaeritur utrum actus malus, qui fit per ebrietatem vel furorem vel per pueritiam, dicatur peccatum per ignorantiam.
Et videtur quod sic. 1. Cum enim triplex sit peccatum, ex infirmitate, ex ignorantia, ex industria, hoc autem peccatum non sit ex industria — eo quod illud dicitur irremissibile, huic autem quodam modo donatur venia, sicut dicit Ambrosius, in libro De Patriarchis: "Si quaper vina deliquerint, apud sapientes iudices venia quidem facti donatur, sed levitatis damnantur auctores" — nec videtur peccatum ex infirmitate: "Ex infirmitateenim dicitur peccatum", sicut dicit Gregorius, "cum aliquando cognoscitur malum et nihilominus ex fragilitate appetitur, sicut amatur bonum et ex infirmitate non impletur" ; cum ergo in ebrietate non cognoscatur bonum aut malum sive discernatur, non dicetur peccatum ex infirmitate, sed ex ignorantia.
2. Item, Ambrosius, in libro De Patriarchis: "Quae sobrii cavemus, per ebrietatem ignorantes committimus". Ergo huiusmodi peccatum videtur esse peccatum ex ignorantia.
3. Similiter potest obici de illis qui aliqua agunt in furia vel de pueris, qui aliquando iocose percutiunt: ignoranter enim crimen committunt.
Contra. a. Sicut dicit Philosophus, "illis, quae sunt involuntaria per ignorantiam, competit ignoscentia et misericordia". Sed ebriis non competit, immo "duplices debentur maledictiones" ; ergo non sunt huiusmodi peccata per ignorantiam.
b. Praeterea, aliud est principium peccati cum dicitur peccatum est ex furia, aliud iterum cum dicitur peccatum est ex ebrietate, aliud cum dicitur ex ignorantia: nam ignorantia est in parte cognitiva, furor in parte motiva, ebrietas vero ex parte ipsius corporis; non ergo haec peccata dicentur esse ex ignorantia.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod non dicuntur haec peccata esse ex ignorantia tamquam principali causa, sed dicuntur esse ex infirmitate, quae aliquando ex vitio contracta est, aliquando praeter vitium illius in quo est.
[Ad obiecta]: 2. Ad obiectum autem in contrarium dicendum est, et secundum Philosophum et secundum sententiam Sanctorum, quod aliud est per ignorantiam operari et aliud est ignorantem operari. "Ebrius enim et qui in furia est non videtur per ignorantiam facere, ignorans tamen sive ignoranter operatur". Et hoc modo exponenda est auctoritas Ambrosii in libro De Patriarchis, ut ebrietas sit causa principalis, ignorantia vero concomitans.
1. Ad illud vero quod dicit Gregorius, dicendum est quod ipse loquitur de quadam specie peccati ex ignorantia; sed ubicumque ignorantia est principalis causa, dicetur esse peccatum ex ignorantia, ubi vero infirmitas est principalis causa, dicetur peccatum esse: ex infirmitate. Ignorantia tamen aliquando dicitur infirmitas large, secundum quod habetur XV, quaest. 1, c. 1, ubi dicitur quod "infirmitas alia est animi, aliacarnis; infirmitas animi est ignorantia, carnis infirmitas est concupiscentia". Ex quo accipitur quod infirmitas aliquando large accipitur, et sic non dividit contra ignorantiam; aliquando vero sumitur per appropriationem, et sic dividit contra ignorantiam.
On this page