Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 3

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 3

UTRUM ACTUS MALUS PER IGNORANTIAM IURIS PERPETRATUS SIT PECCATUM.

Tertio quaeritur utrum actus malus per ignorantiam iuris perpetratus sit peccatum.

Et videtur quod sic, a. per hoc quod dicitur XXX, quaest. 1, De iis, ubi dicitur quod "peccatum est, licet per inscientiam fiat, tenere filiastrum suum ad confirmationem coram episcopo".

b. Ad idem facit quod dicitur XXIV, quaest. 1, "Si quis acceperit", ubi dicitur quod "ille, qui acceperit communionem de manu haeretici et nescit quod Ecclesia catholica contradicit, postea intelligens, per annum paeniteat". Poenitentia autem non iniungitur nisi pro peccato; ergo actus per ignorantiam iuris perpetratus est peccatum.

c. Eodem modo habetur I, quaest. 4, ubi dicitur quod ignorantia iuris est peccatum.

Sed videtur contrarium, 1. per hoc quod dicit Cyprianus: "Ignosci potest simpliciter errantibus, sicut de se ipso dicit B. Apostolus: "Qui prius fuiblasphemus et persecutor, misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci"".

2. Et dicit Augustinus, in Quaestion. Novi et Veteris Testamenti: "Ille ignorans potest excusari a poena, qui quod disceret non invenit".

3. Similiter habetur I, quaest. 4, ubi dicitur: "Non potest probari reus criminis, cuius conscientiam non habuit", et loquitur ibi de eo qui habuit beneficium per simoniam per alios perpetratam. Cum ergo iste non habeat conscientiam quod transgressus fuerit, videtur quod non peccaverit. — Hoc idem ostenditur per hoc quod dicitur I, quaest. 5, Ex hac auctoritate, ubi dicitur: "Quod a crimine excusentur, patet, quia pro hoc pacto a sacris Ordinibus non removentur; si enim illius criminis participes essent, ad sacros Ordines conscendere non possent". Ex quo habetur quod huiusmodi actus per ignorantiam non est peccatum.

[Solutio]: Ad quod dicendum est quod actus perpetratus per ignorantiam aut perpetratus est per ignorantiam iuris naturalis aut per ignorantiam iuris divini aut per ignorantiam iuris humani, canonici vel civilis. Si per ignorantiam iuris naturalis, actus huiusmodi malus sic perpetratus est peccatum. Ignorantia enim iuris naturalis neminem excusat, qui usum potest habere sciendi, sicut habetur I, quaest. 4, Notandum, ubi dicitur quod "ignorantia iuris naturalis omnibus adultis damnabilis est", adultis, dico, qui habent usum rationis, propter furiosos et huiusmodi. — Peccatum vero per ignorantiam iuris divini in iis sine quibus non est salus, similiter peccatum est, nec per illam aliquis excusatur qui scire potest, sicut habetur ab Augustino, in Enchiridion: "Longe tolerabilius est in iis, quaea religione seiuncta sunt, mentiri, quam in iis, sine quorum fide vel notitia Deus colinon potest, falli". Sed hoc est dictum quia ignorantia in iis quae spectant ad salutem, est damnabilis, et actus malus, qui per ignorantiam talem perpetratur, non excusatur, sed est peccatum. — Per ignorantiam autem iuris humani actus perpetratus sacerdotibus quidem est peccatum; dico autem sacerdotibus summis, scilicet episcopis. Unde Caelestinus: "Nulli sacerdotum liceat Canones ignorare" ; et 38 dist., ubi dicitur: "Inquiratur diligenter et metropolitano si in promptu habeat legereet sacros canones et sanctum Evangelium et librum Apostolicum". Actus enim malus per ignorantiam eorum quae pertinent ad sacramentorum communium distributionem et ad canones poenitentiales et ad sanctorum legendas est peccatum illis. Unde Augustinus: "Sacerdotibus sunt necessaria ad discendum sacramentorum liber, lectionarius, antiphonarius, canones poenitentiales, psalterium, homiliae. Ex quibus omnibus si unum defuerit, vix sacerdotis nomen in eo constabit". — Ignorantia vero eorum quae publice promulgantur de iis quae pertinent ad statum laicorum, non excusatur peccatum in illis quod per ignorantiam perpetratur: nulli enim ignorare permittitur ea quae publice fiunt. Hoc autem maxime de clericis intelligendum est, sicut habetur 16 dist., in fine, ubi dicitur: "Quod penes vos in vestris regionibusactum est et omnis Ecclesia recipit, qua ratione conveniat ut ecclesia Constantinopolitana non recipiat?" - Actus etiam perpetratus per ignorantiam iuris canonici in iis quae pertinent ad officium peccatum est; unde Leo: "Si in laicis videtur intolerabilis inscientia, quanto magis in iis qui praesunt nec excusatione digna estnec venia!" — Actus vero per ignorantiam iuris civilis quibusdam "permittitur ignorare", quibusdam vero non. Rusticis enim et mulieribus et in minori aetate constitutis "permittitur ignorare", maxime "in damno vitando", in maleficiis autem non sic.

Ad obiecta autem respondendum 1. Et primo ad illud quod primo est propositum. Quod enim ignoscebatur Apostolo, non ostendit non fuisse peccatum, sed propter ignorantiam excusationem quamdam habuit, propter quam minuebatur peccatum. Ignorabat enim "ea, quae a Prophetis de Christo fuerant praenuntiata, tunc fuisse completa", et hoc modo erat de illis de quibus dicitur Act. 3, 17: "Scio quod per ignorantiam fecistis" etc.

2. Ad secundum vero dicendum quod illa auctoritas Augustini intelligenda est de iis qui habent ignorantiam illorum quae necesse est cognosci per disciplinam, et tales excusantur non tantum a poena, sed etiam a culpa.

3. Ad tertium vero dicendum quod, licet non sit reus criminis, secundum quod "crimen est quod accusatione est dignum", nihilominus tamen non est immunis a poena, scilicet privatione beneficii, qui per ignorantiam simoniae parentum adeptus est beneficium; hoc autem est propter enormitatem criminis et quia possedit quod suum non erat.

PrevBack to TopNext