Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 4

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 4

UTRUM ACTUS PER IGNORANTIAM FACTI SIT PECCATUM VEL NON.

Quarto quaeritur utrum actus per ignorantiam facti sit peccatum vel non: "peccatum, dico, quod excusationesit dignum".

Et videtur quod non sit dignum excusatione, 1. per hoc quod dicitur I, quaest. 4, circa finem, ubi dicitur quod ignorantia facti non excusat Iudaeos, qui non credunt Christum venisse.

2. Hoc idem ostenditur per illos qui erant de posteritate Achab, quorum aliqui ignorabant peccatum ipsius, et tamen puniti sunt. Similiter fuit de Chanaan, qui punitus est, cum tamen ignoraret peccatum patris sui Cham.

Sed e contra videtur quod ignorantia facti excuset, a. sicut de illis qui comedebant idolothytum ignorantes, secundum quod dicit Apostolus, I ad Cor. 10, 27: "Si quis infidelium vocaverit vos ad coenam, et ire vultis, quidquid appositum fuerit vobis, comedite, nihil inde interrogantes propter conscientiam".

b. Similiter dicitur de facto ipsius Apostoli, qui per ignorantiam facti excusatur, et de parvulis, qui per ignorantiam ab haereticis baptizantur vel etiam ordinantur a simoniacis, cum nesciantur esse simoniaci, sicut dicit Urbanus: "Si quia simoniacis non simoniace ordinati sunt, si probare potuerintse nescisse eos simoniacos esse, et tunc pro catholicis habebantur, talium ordinationesmisericorditer sustinemus, si tamen eos laudabilis vita commendat".

[Solutio]: 1-2. Ad quod dicendum quod duplex est ignorantia facti: est enim eius "quod oportuit scire" et est eius "quod non oportuit scire". Si necesse fuit scire, et fuit ignorantia supina, non excusat et est grave peccatum. Si vero fuit eius quod oportuit scire et adhibuit diligentiam, excusatur, etsi non a toto, tamen a tanto. — Ad id quod obicitur de Iudaeis qui habent ignorantiam de Christo, qui iam venit, dicendum est quod ignorantia eorum est supina. Possent enim scire tum ex operibus Christi, tum ex operibus discipulorum Christi, tum ex collatione Scripturarum propheticarum. Nec est simile de illis Iudaeis qui poenituerunt in primitiva Ecclesia, quia nondum plene erat veritas publicata quae latebat in Prophetis.

a-b. Ignorantia vero facti quod non oportuit scire, sicut de idolothyto, excusat; illa vero quae est ordinatorum a simoniacis non simoniace, qui pro catholicis habentur, licet excuset a culpa, nihilominus tamen in detestationem criminis privatur executione Ordinis, et indiget dispensatione: simoniacus enim occultus ipso iure suspensus est. Parvuli vero, quia simpliciter habent ignorantiam, excusantur a culpa, cum baptizantur ab haereticis in forma Ecclesiae.

PrevBack to TopNext