IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 5
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 2, C. 5
UTRUM ACTUS PER IGNORANTIAM LIGET AD POENAM, LICET NON AD CULPAM.
Et videtur quod non. 1. Poena enim debetur pro culpa; si ergo non determinatur ibi culpa, consequenter nec debet obligare ad poenam. — Quod autem non sit ibi culpa, patet per hoc quod dicitur quod "a reatu criminis excusat eum ignorantia paterni delicti". Et dicit Urbanus: "Pro hoc facto a sacris Ordinibus non illos removemus". Videtur ergo quod huiusmodi ignorantia non eos liget ad poenam.
Sed contrarium videtur, a. per hoc quod infra, ibidem dicitur "quod ignorantia tales excusat a reatu criminis, non a fructu emptionis".
[Solutio]: Ad quod dicendum quod sic iudicandum est in huiusmodi sicut in aliis enormibus peccatis, in quibus ob detestationem criminis puniuntur qui non delinquunt. Praeterea, ex alieno dolo non debet quis lucrum reportare: unde ex dolo parentum non debet filius lucrum reportare. Praeterea, qui ab initio non habuit canonicum ingressum, fructu possessionis non debet gaudere.
On this page